 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUEM AD MODUM*
VENERABILI DEI FAMULAE MARIAE AB
APOSTOLIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Quem ad modum in caelis unaquaeque stellarum a ceteris omnibus claritudine
differt (cf. 1 Cor. 15, 41), et hic in terris, species propria et forma
florem in campis a flore distinguit, sic et in Ecclesia sancta Christi, terra
nempe simul et caelo iustorum, admodum inter se sancti studiis, moribus,
virtutibus, vitae ratione, auctore sane adorando Dei Spiritu, differunt; et id,
quidem, ut non modo summa ipsorum sanctitas, pietas, religio «spectaculum» fiat
Angelis et hominibus ad amplissimam Dei gloriam (cf. 1 Cor., 4, 9), sed
etiam ut tanta exemplorum varietas et Christi fideles ad virtutem moveat, et in
tanto de vita aeterna certamine fautores et adiutores exhibeat.
Sidus pulcherrimum et illustre, in quod hodie mentem et cogitationem figimus,
quodque in Beatorum ordinem referimus, Maria ab Apostolis est. Cuius profecto
quae fuerint propriae ac praecipuae virtutes inquirere placet, postquam scilicet
ordine et brevitate eius vitae casus memoravimus.
Terra felix, quae protulit, Germania est, Rhenania regio, urbs Gladbach.
Locus fuit castrum ab incolis, sua ipsorum lingua, Myllendonck cognominatum;
dies denique, quo puellula vitam hanc ingressa est, fuit undevicesimus febr.,
anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio. Patri eius nomen erat Theodoro
von Wüllenweber, Baronis, ut dicunt, dignitate fiorenti; matri, Elisabeth Le
Fort, e Lotharingia, in Gallia; qui ambo cum antiqua generis nobilitate parem
domesticarum virtutum laudem coniungebant. Eos praeterea casta in Deum pietas et
religio ita insigniebat, ut egregia esset apud omnes eorum virtutis opinio.
Pater enim integerrimus, antiqua virtute et fide, officiorum suorum
diligentissimus; blanda et amabilis mater, eademque liberalis in pauperes. Haec
autem omnia, virtutes scilicet et eximiae laudes parentum, plurimum momenti et
auctoritatis habuisse ad filiae educationem, nemo est quin intellegat. Cui
nimirum, postridie sacro Baptismate respersae quam nata est, nomina indita sunt:
Maria, Theresia, Francisca, Iosepha, Elisabeth, Constantia, e quibus Theresia in
usum receptum est, obsequio nempe et studio in clarissimam illam atque
sanctissimam mulierem, Hispaniarum decus, quam semper Theresia nostra et imitari
contendit, et suae causae patronam adhibuit.
Puerilis disciplina, ingenua, liberalis, sine deliciis. Ceterum, pietate
sancta in Deum imbuebatur, ad amorem veritatis instituebatur, ad benevolentiam
erga omnes, maxime in servos, ad caritatem. Scilicet non aberant ab eius vita
vitia, levissima quidem, in quae natura vivacior delaberetur; at puella, egregia
animi firmitate, et ilico dolebat, et ab iis summo opere declinabat, parentibus
ducibus ac magistris, Spiritu Dei rectissima quaeque inspirante.
Tertium autem decimum annum cum ageret, primum, ut tunc mos ferebat, Christi
Corpus suscepit; quod tam gratum fuit illi, quam ros aut pluvia campis. Ex eo
enim sive pietas alita, sive continentia aucta, sive studium virtutis acrius
factum. Rem fovebat gravissimorum librorum lectio, ex qua profecto magis ac
magis intellexit quam pulchrum esset Deum prae ceteris diligere, quamque
necessarium humilitatem tenere.
Quae autem semper sanctum habuit parentibus obedire, anno millesimo
octingentesimo quadragesimo octavo, Leodium, quae est urbs in Belgio, petiit, ut
ibi, in sacrarum virginum domo a S. Benedicto nuncupatarum, ad humanum
civilemque cultum diligentissime formaretur; hac enim parentes eius mente erant,
ut cum sua nobilitate congruentem institutionem persequeretur, et ita maiorum
honoribus responderet. Et res quidem feliciter incessit; tamen ingenium eius et
indoles, ad ea magis erant inclinata, quae summi Numinis gloriam respicerent,
quam ad ea, quae essent fiorentis aetatis propria. Ministrata praeterea hoc
tempore unctio illo sacra, qua animi vires ad arcana certamina muniuntur, animum
confirmavit.
Post autem duos annos cum domum suam rediisset, tum patri adiumento fuit ad
bona administranda, tum matri astitit in negotiis domesticis conficiendis;
quibus in rebus tam diligens fuit ac nava, ut parentes eius et vehementer
comprobarent, et magna admiratione tenerentur.
Interim autem ardor quidam sanctissimae religionis nostrae propagandae in
eius mentem facile irrepere, et cotidie gliscere, et, fovente gratia, in flammam
vertere. Pietatis vero exercitia, quibus faciendis per id tempus operam dedit,
tantos stimulos adhibuerunt ignesque admoverunt, Patribus e S. J. auctoribus, ut
ad id perficiendum quod animo intenderat, urbem, quam Germani Blumenthal
appellant, ilico peteret, ubi religiosa domus patebat, a Sophia Magdalena Barat
condita, et a S. Corde Iesu vocata.
Neque tamen consilium Dei fuit ut eo vitae instituto, quamvis optimo,
degeret. Quam ob rem, illius ipsius servae Dei consilio usa, Societate a S.
Corde relicta, se iterum castro patrio reddidit, suetae vitae ac pietatis
officia obitura. Speciem autem illam eximiam sanctitatis persequens, quae animo
insidebat, christiani nominis nempe propagandi, sperabat fore aliquando ut aptam
ad id societatem inveniret. Quare primo Sorores adiit a Visitatione, in urbe
Mühlheim, anno scilicet millesimo octingentesimo sexagesimo tertio; deinde
Sodales a SS. Sacramento (Sacramentinas vocant), in Belgio, per annos duos apud
eas commorans.
Rebus vero et hic haud prosperius procedentibus, non enim hae sacrarum
virginum societates ad missiones natae erant, domum rediit, illud Pauli quam
crebro usurpans: «Domine, quid me vis facere»? (Act., 9, 6); cum interea,
quia mater pie ad Deum iam pridem excesserat, Theresia sororum suarum natu
maior, matris quoque munera obiret, diligentissime.
Ut autem nutibus Dei serviret, se Curioni suo, Ludovico von Essen, moderandam
tradidit, eius dicto ad amussim parens in omnibus. Hic autem ut erat prudens,
hortatus est eam Tertio Franciscali Ordini adhaereret, atque paupertatem
vehementius coleret. Neque Theresia non obsecuta est libenter. Quin etiam, cum
nulla esset Sodalitas sacris missionibus mulierum faciendis, cumque hanc eandem
rem et ipse Curio intenderet, consilio, rationibus, argumentis adductis,
incitavit ut talem ipsa conderet. At ea, etsi gaudio exsultavit, horruit tamen
tum quia, negotio tanto impar erat, suo quidem iudicio, tum quia lex civilis
obstabat, religioni ea tempestate alienissima.
Ut autem cum Deo, intus monenti, tum Parocho hortanti morem gereret, vetere
castro in pago Neuwerk pecunia sua comparato, initium fecit operis sui. Qua re,
nonnullis piis mulieribus secum congregatis, eo contendit ut, dum caritatem in
pauperes exerceret, divini honoris studio eas mire incenderet. Nihilo tamen
minus, et hic, quamquam bene de pueris erudiendis, de matribus eorum hortandis
ad virtutemque movendis, de divino cultu Deo diligentius tribuendo, de iis qui
utroque parente orbi essent, meruit, non omnino pulchre ei fuit. Etenim quas
secum societate coniunxisset mulieres, eae, alia post aliam abeuntes, de castro
decesserunt, eiusmodi vitae impatientes; Parochus, in diversam inclinatus
sententiam, frigescebat; res saepe adversae; eo usque ut spes omnes ad irritum
cecidisse viderentur, ac iam nihil reliquum sibi, quam uni Deo confidere. Qui,
ut semper est benevolus, fractum animum tristeque cor ita allevavit, ut sol
fiores herbasque teneras erigit amicus, quas pruina momordit. Etenim anno
millesimo octingentesimo octogesimo secundo, cum Pascha sanctum ageretur, pro
vide factum est ut, casu, scripta pagina, vento rapta, cuius esset index: «Il
Missionario», intra castri saepta caderet. Quam cum legisset, tanto gaudio
exsiliit quanto numquam. Nuntiabat enim folium illud constitutam esse Romae
societatem quandam apostolicam, quam « instructivam », ut verbo eodem utamur,
quo auctor, cognominari placuisset, cuius proprium esset Christi fidem et
religionem proferre, domi, foris, ad proprias et exteras gentes. Quod quid erat
aliud, quam quod Theresia tantis iam annis exoptavisset? Missa ergo statim
epistola Ioanni Jordan, qui vir, Germanus patria, eam Romae sodalitatem
condiderat, significavit se iam pridem de eadem causa diu frustra cogitasse. Se,
igitur, suaque omnia ipsi praesto esse ut, si videretur, ad mulierum coetum
condendum missionalium, quomodocumque uteretur.
Ille, condicione accepta, ac postea urbe Neuwerk petita, plane intellexit
Theresiam ad negotium natam esse, quod ipse aggrederetur, ad idemque instructam
et ornatam. Neque illa, occasione oblata, omisit religiosa vota nuncupare,
sumpto nomine Maria Theresia ab Apostolis, quod paulo post cum Maria ab
Apostolis commutavit.
Itane iam caelum apertum et sol splendidus? Minime. Per annos enim sex
Theresiae Mariae praestolandum fuit, donec notae difficultates perrumperentur;
quae quantum virium, quantum nervorum, quantum facultatis ac roboris
postulaverint, id Deo uni notum. Tandem affuit promissa dies, cum licuit Romam
proficisci, quinque sociis comitantibus; in quam sane immortalem urbem cum
ingrederetur beata Dei famula, laetitia gestiens, exclamavit: «Hic pax mihi in
aeternum» !
Atqui ea verba sunt ad irritum redacta. Cum enim cautum esset in legibus
Vicariatus Urbis ne ullae possent novae Sodalitates religiosae Romae sedem suam
collocare, nisi probatae fidei et per certas condiciones, idcirco vix attacta
Roma abscesserunt, Tibur petentes, quae est urbs pervetusta neque a christiani
imperii capite longe posita, sex per annos ibi commoraturae. Ab Episcopo autem
loci omni genere humanitatis exceptae, huiusmodi vitae rationem susceperunt, ut
in summa paupertate transigerent, copiis familiaribus exiguis, supellectile
vili, spatio haud aequo. Accedebat quod essent advenae, linguam nescirent,
populi mores alii, ac patrii. Ceterum, Deum sancte et pie colebant; exemplo ad
virtutem aliis praelucebant, iuventutem ad christianas leges instituebant,
occasione data cum puerorum parentibus necessitudinem coniungentes, virtutum
semina animis spargebant; verbo: quaecumque vera, pudica, iusta, sancta,
amabilia, bonae famae essent, et cogitabant, ad beatissimi Pauli sententiam (cf.
Philip., 4, 8), et omni ope quaerebant, Maria Theresia nempe praeeunte,
quae et mater sacrarum virginum harum fuit, et prudens magistra.
Ubi vero tempus accessit, Romam petere licuit, in qua nempe beatissima Dei
famula quattuordecim annis vixit, in filiis suis informandis tota, in re
videlicet immensi operis multique certaminis. Ut enim Deus solet adesse piis
gratia et benevolentia sua, sic Satan iis solet esse infestus. Magnis ergo
incredibilibusque infractis difficultatibus, quibus fuerat affecta et afflicta,
ipsa operi incepto instare, nova domicilia constituere, invisere saepe,
missiones instruere, et laetissimam bene factorum messem facere, si quidem
viginti quinque missionales domos et exstruxit, et florentes reliquit.
At mors, quae omnes una manet, iam iam aderat, diuturno morbo praenuntio,
eoque cotidie ingravescente; agebatur autem de ea aegrotatione, qua gravis
tardusque spiritus expeditur (Itali dicunt «asma»), quaeque eo adduxit, ut die
vicesimo quinto mensis decembris, anno millesimo nongentesimo septimo, die ipso
nativitatis Domini «dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu
medium iter haberet» (Miss. Rom. Domin. infra Octav. Nativ.),
placide ac sedate, ut sanctorum est ritus, ex his tenebris ad sempiternam lucem
excessit.
Quod si nunc paucis exquiramus, quae virtus in tanto numero fuerit praecipua,
ceterarum videlicet quasi radix et origo, sic statuimus eam fuisse caritatem
erga Deum, amplificandae divinae gloriae causa animum exedentem. Quae profecto
efficiebat ut non solum ipsa summo Numini studiosissime inserviret, verum etiam
ut multam curam operamque ad hoc tribueret, ut reliqui etiam homines, quantum
posset maxime, Deum penitus cognoscerent, diligerent, colerent. Huius enim unius
rei gratia, sancta mulier quam mature institutum omnibus nervis exploravit suis
consiliis idoneum; et plures ingressa domos religiosas, totidem dereliquit,
utpote quae cum proposito, quod tenere optabat, non congruentes. Haec autem
crebra domiciliorum permutatio praeterquam quod eam angebat et sollicitabat, in
contumeliam quodam modo vertebat: videbatur enim multis, et ipsi patri suo, qui
in oculis filiam habebat, ea talis esse, ut numquam rebus suis acquiesceret,
quidve vellet ipsa nesciret. Quae sciebat quidem perspectumque habebat, sed
nullibi inveniebat, quia nullibi erat. Cum vero primum de Ioanne Jordan cognovit
de eiusque opere, subito, quasi renovata iuventa, et vires redintegravit et ad
novas spes exarsit. Tandem, ut propositum opus plane perficeret, se ab aetatis
initio studiose comparavit: castissime scilicet vivendo, cupiditates coercendo,
quibus iuventus trahi solet, in omnium rerum abundantia nimium parce usa, Deum
summe amando, pietate, sanctitate, religione pectus imbuendo. Dicto Evangelii
parens (cf. Mt. 19, 27 sqq.), et patrem reliquit, et sorores, et domum,
et omnia, ut Christi sponsa ac serva fieret, atque tanto paupertatis amore, ut
cum dives nata esset, pro Christo inopia vexaretur; et, quod maius est, iis
aequo animo libenterque paruit, quos nomine Dei agere intellegeret, idque
semper, in omnibus, etsi duris, tristibus, adversis rebus. Ita factum est ut
semen, ad ipsius Evangelii voces (cf. Io. 12, 24-25), marcesceret quidem,
ab ea morte tamen vita oriretur, id est eius ipsius sanctitas et gloria, ac
uberrima atque odorata messis in Ecclesia. Pro qua re immortali Deo laudes ac
grates iucundissimae habeantur, ut, qui in creatura sua hac tam fuerit
admirabilis (cf. Ps. 67, 36), et alias, eius gratia, excitet cum
Ecclesiae sanctae commodo, maxime inter eius filias.
Inclitae vero huius mulieris famam sanctitatis, in dies percrebrescentem,
Deus caelestibus signis visus est comprobare. Quapropter, Causa de Beatorum
Caelitum honoribus eidem decernendis coepta est agitari, atque post ordinarios,
quos dicunt, processus Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum
Congregationem instituendae, a Pio XII, Decessore Nostro, f. r., die primo
Martii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, obsignata.
Apostolicis deinde inquisitionibus rite absolutis, de virtutibus
theologalibus et cardinalibus venerabilis Mariae ab Apostolis, seu Mariae
Theresiae von Wüllenweber, Instituti Sororum a Divino Salvatore fundatricis,
fuit disceptatum; quas, omnibus expensis atque perspectis, a famula Dei heroum
in modum cultas esse, Ipsi, die decimo quinto mensis iulii, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo quinto, decreto ediximus.
Exercita postea quaestione de miraculis, quae eiusdem nomine invocato a Deo
ferebantur patrata, omnique re in suetis consiliis exquisita, Nos, die quarto
mensis Iulii, hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo de duobus
pronuntiavimus constare.
Unum igitur superfuit discutiendum, an famula Dei inter Beatos tuto esset
recensenda. Quod quidem omnes purpurati Patres, sacris ritibus tuendis
praepositi, atque Praelati Officiales Patresque Consultores suffragio, scriptis
litteris dato, fieri posse affirmaverunt. Nos tamen pro rei momento mentem
Nostram distulimus aperire, quo maiorem caelestis auxilii copiam ad eam ferendam
sententiam, enixas preces Deo adhibentes, impetraremus. Itaque, die tandem
undevicesimo mensis Septembris proximi, postquam sacris sumus operati, ad
venerabilis famulae Dei Mariae ab Apostolis sollemnem beatificationem tuto
procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos, vota Instituti Sororum a Divino Salvatore implentes,
harum Litterarum vi et auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut
venerabilis famula Dei Maria ab Apostolis Beatae nomine in posterum
nuncupetur, eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus
supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur,
atque etiam ut Beatae eiusdem imagines radiis decorentur. Praeterea eadem
auctoritate Nostra concedimus, ut stato die quotannis recitetur Officium de
Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem
communi cum orationibus propriis approbatis celebretur, iuxta Missalis et
Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque
celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Aquisgranensi, cuius intra
fines Beata ipsa orta est (olim autem erant fines archidioecesis Coloniensis),
atque Romana, ubi diem obiit supremum, itemque in templis et sacellis ubique
terrarum sitis, quibus Institutum Sororum a divino Salvatore utitur, ab omnibus
Christi fidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas
attinet, a Sacerdotibus omnibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem Beatae
festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis
venerabilis Mariae ab Apostolis, servatis servandis, supra dictis in templis seu
sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, infra annum
postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint
peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis nec non
Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem ut
harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae
Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo munita,
etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae
Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris haberetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio decimo
mensis Octobris, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
Franciscus
Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 12, pp. 673-680
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|