 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM OPPORTUNUM*
DELEGATIONI APOSTOLICAE IN AUSTRALIA,
NOVA ZELANDIA ET OCEANIA NOVA INDITUR APPELLATIO
«IN AUSTRALIA ET PAPUA-NOVA GUINEA».
Ad perpetuam rei memoriam. — Cum opportunum visum sit Sacrae Congregationi
pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide ut Delegatio Apostolica,
antea ab Australia, Nova Zelandia et Oceania nuncupata, ita divideretur, ut duae
aliae sui iuris constituerentur, peculiaribus hodie datis Litteris perfecimus.
Persuasum enim habuimus haud parum inde dignitatis Apostolicam hanc et Romanam
Sedem honorisque amplitudinem consecuturam, plurimumque catholicas ipsas res
utilitatis. His igitur actis, Nos, certa scientia ac matura deliberatione, harum
Litterarum vi Nostraque potestate, post subtracta ab Apostolicae Delegationis
dicione in Australia, Nova Zelandia et Oceania territoria Conferentiarum
Episcopalium Novae Zelandiae et Oceani Pacifici, decernimus ut eadem Delegatio
in posterum ab Australia et Papua-Nova Guinea appelletur, eiusque Sedes
in vulgo Sydney urbe sito Contrariis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
tunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis
novembris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri
sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 158-159
© Copyright 1968- Libreria
Editrice Vaticana
|