The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

KUWAITENSIS*

IN CIVITATE VULGO KUWAIT NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sollicitudo illa cotidiana, qua, ut cunctis propius efficaciusque consulamus hominibus pro officio Nostro apostolico urgemur, Nos impellit ut, opportune oblata a Nobisque maximopere expetita occasione, eas cum civilibus cuiusque nationis auctoritatibus consuetudines excitemus ac foveamus, quae, omnium consensu, non solum sanctae Christi Ecclesiae, verum etiam nationibus ipsis haud parvas afferunt utilitates. Cuiusmodi autem consuetudines quoniam Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide proposuit ut etiam cum Civitate vulgo Kuwait instituerentur, Apostolica videlicet Nuntiatura condita, libenti Nos animo eius accedendum esse sententiae statuimus, id plurimum confisi ut, quae incepta in rerum sive religiosarum sive temporalium provincia inita ibi locorum fuerint, eadem magis in dies, Deo iuvante, florerent. Quae cum ita sint, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi, Nuntiaturam Apostolicam in Civitate quam diximus condimus, nomine Kuwaitensem, omnibus eidem delatis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis, indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die octavo mensis februarii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 5, pp. 305-306

 

Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 

top