 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
AETHIOPIAE*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA AETHIOPIAE
AD DIGNITATEM ET GRADUM NUNTIATURAE EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo tempore haud sine divino consilio in
summum sumus christiani sacerdotii fastigium provecti, ex eo sane tempore, id
quod cum officii Nostri natura maxime congruit, in nullam rem, in negotium
nullum cogitationem curamque Nostram magis convertimus, quam in sanctissimam
Christi religionem intendendam, propagandam, tuendam, utpote qua nihil carius,
sanctius, sollemnius habeamus, nihil necessarium hominibus ad aeternae atque
immortalis vitae bona comparanda. Quam ob rem, cum Internuntiaturam Apostolicam
Aethiopiae ad gradum et dignitatem Nuntiaturae evehere visum sit, Nos, re bene
reputata, proque certo habentes id nonnisi cum utilitate et decore Ecclesiae
fieri, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum
Litterarum vi Nostraque item auetoritate, Internuntiaturam Apostolicam
Aethiopiae in Nuntiaturam Apostolicam, sedem etiam eandem confirmantes,
redigimus; cui profecto omnia iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta
deferimus, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi
Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae Aethiopiae, sic a Nobis erectae, nune
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum, Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die octavo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri
sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 5, pp. 306-307
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|