The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INSTANS ILLA*

IN THAILANDIA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR,
NOMINE THAILANDENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Instans illa qua urgemur sollicitudo, ut cunctis pro munere consulamus hominibus, Nos impellit ut, opportuna oblata occasione, arctiores cum civilibus nationum auctoritatibus consuetudines foveamus, quae non solum sanctae Christi Ecclesiae, verum etiam nationibus ipsis magnas afferant utilitates. Cuiusmodi consuetudines cum in Thailandensi etiam natione instituendae viderentur, Apostolica scilicet Nuntiatura constituta, libenti Nos animo ad illud conficiendum negotium contendere statuimus, id plurimum confisi ut, quae incepta in religiosarum temporaliumque rerum provincia inita ibi locorum adhuc fuerint, vel maiora etiam, Deo iuvante, initum iri. Quae cum ita sint Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi, Delegatio illa Apostolica quae in regionibus Thailandensi, Laosiensi, Malacensi et Singaporensi antea exstabat, ita in posterum mutabitur ut Nuntiatura Apostolica, nomine Thailandensis, habeatur, atque separatim Delegatio Apostolica in regionibus Laosiensi, Malacensi et Singaporensi, quarum sedes in urbe vulgo Bangkok esse pergat. Novae conditae Nuntiaturae omnia deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi legationum propria sunt, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces exstare et permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, ipsique nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quinto et vicesimo mensis aprilis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto. 

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 610-611

 

Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 

top