 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI CONSIDERET*
TEMPLUM S. MARIAE ASSUMPTAE, ALCAMI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui consideret, quamvis cum brevitate et quasi
cursim, Alcami urbis historiam, is plane intelleget quanta laude haec floruerit
ac floreat inter omnes Siculae telluris urbes et loca. Cuius sane et antiquitas,
et gloriae litterarum, et monumenta omne genus celeberrima in civili atque
religiosa republica, et templa sanctissima, quae urbem quasi astra constellant,
memoriis Sanctorum, reliquiis, arte instructa et paene cumulata, fides denique
christiana, tamquam ignis vivax, hae profecto causae sunt, cur illa tum famam
egregiam, tum nomen apud omnes obtinuerit. Quam ob rem, cum venerabilis Frater
Franciscus Ricceri, Episcopus Drepanensis, in cuius dioecesi urbs sita est, sive
suo ipsius nomine, sive cleri universi ac populi, id ab hac Apostolica Sede
summa prece petierit, ut Alcamensis ecclesia mater, castissimae Virgini Mariae
dicata caelo receptae, atque iam inde ab anno MDCCCXXXIX Collegiati templi
titulo insignis, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, idque Sacra
Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, concesserit, Nos rati
posse hoc non modo ecclesiae, cui titulus attribuitur, honori cedere, sed etiam
ad animorum atque sacratissimae religionis Christi utilitatem, quae a Sacra
Congregatione pro Cultu Divino statuta sunt rata declaramus, in omnibus
confirmantes. Placet ergo templum S. Mariae Assumptae in urbe Alcamo situm
titulo ac dignitate Basilicae Minoris, cum omnibus iuribus atque
liturgicis concessionibus ornare, servatis tamen quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii anno MDCCCCLXVIII, factum, servanda
sunt. Contrariis nihil obstantibus. Decernimus, praeterea, has Litteras Nostras
firmas esse oportere, efficaces, integros effectus habere in omne tempus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die uno et tricesimo
mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus
Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 611-612
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|