 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAMQUAM CHRISTIANUS*
TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A PERPETUO
SUCCURSU, IN CIVITATE BRUKLYNIENSI, TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR.
Quamquam Christianus, si beatissimo Paulo fidem tribuimus (cf. Hebr.
10, 38; Rom. 1, 17) Christi fide vivit, est tamen tum humana naturae
insitum, tum per Ecclesiae leges iussum (cf. Conc. Nicaen. Definitio) ut
religionis officium et diligens cultus non modo summo atque immortali Numini
tribuatur, verum etiam et Sanctis eius, potissimum autem Sanctae atque castae
Matri Christi. Quas sane religiones atque caerimonias idcirco Ecclesia semper
promovit, quod e caelestium diu ac diligenter considerata virtute simul animi
propensione quadam in pietatem ferantur, simul Deo ampliores usque deferantur
honores. Qua de re, cum venerabilis Frater Franciscus Mugavero, Episcopus
Bruklyniensis, suo, cleri populique universi sua e dioecesis nomine id petierit
ut templum B. M. V. a perpetuo Succursu, quo Sanctae Matris imago summa
veneratione colitur, titulo Basilicae Minoris decoraretur: templum enim ipsum
egregium esse pietatis domicilium, utpote in quo cotidie frequentissime sacra
fiant et populus ad sacram synaxim multus accedat; circum praeterea, in eius
ambitu, inesse scholas florentissimas, pueris puellisque christiane educandis, e
quibus plus quingentos in sortem Domini vocatos fuisse; hic, in templo scilicet,
plures Episcopos consecratos esse, et haud minus quam viginti quinque laicorum
consociationes vivere, pietate insignes, et coeptis omne genus, cetera; cumque
Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim facultatibus, in eius
sacri Praesulis sententiam venerit, Nos, ea probantes quae eadem Sacra
Congregatio egerit, libenter templum Dominae Nostrae a perpetuo Succursu, quod
populi lingua Our Lady of Perpetual Help Church cognominatur, in civitate
Bruklyniensi exstans, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
insignimus, factis iuribus atque liturgicis concessionibus debitis, servatis
tamen iis, quae, iuxta Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis
iunii anno MCMLXVIII vulgatum, servanda sunt. Contrariis non obstantibus.
Decernimus praeterea has Litteras firmas esse oportere suosque effectus habere
nunc et in posterum.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, die quinto
mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono,
Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 92-93
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|