The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI NATURAM*

TEMPLUM S. IOANNIS EVANGELISTAE IN OPPIDO WALDSASSEN,
IN DIOECESI RATISBONENSI, TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Qui naturam et indolem cultus Sanctorum consideret, is facile intelleget duabus de causis praecipue ab Ecclesia illum iisdem tribui, quarum una est quod per talem honorem, amplissimum quidem, non modo Sanctos colere mater Sanctorum Ecclesia contendit, sed etiam summum Dei numen, cuius gratia et beneficio illi floruere, cuiusque in consuetudine fuerunt; altera est causa quod, Sanctorum homines meditati virtutem, ut sunt ad malum rapti vitiorum illecebris, ita facilius bonis eorum exemplis egregiisque facinoribus capiuntur. Quibus acta argumentis, semper Ecclesia est debita veneratione templa ea prosecuta, quae sint Sanctorum reliquiis illustria. In his autem Waldassense templum paroeciale, in dioecesi Ratisbonensi, est merito annumerandum. Etenim anno millesimo centesimo tricesimo tertio conditum, quo Cistercienses uterentur, Romanis Pontificibus semper carum fuit, qui in id liberales tum ei privilegia multa fecerunt, tum corpora Sanctorum decem dono dederunt aliasque reliquias, quibus aedes illa sacra ad praesentem diem nituit nitetque. Inter annum autem MDCLXXXIV et annum MDCCIV templum illud est denuo structum; idque tanta magnificentia atque splendore, ut in maximis ac religiosissimis totius Germaniae meridionalis sit habendum. At, quod maximum est, Waldassense templum, quasi fiamma in dies gliscens, pietatem alit coeptis multis quae ibi suscipiuntur, ad christianam fidem in pectoribus intendendam, quaeque populos undique trahunt, quasi ad civitatem «supra montem positam» (Mt. 5, 14). Cum ergo venerabilis Frater Rodulfus Graber, Episcopus Ratisbonensis, suo clerique populique nomine totius dioecesis, petierit ut id templum titulo Basilicae Minoris honestaretur, atque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, existimaverit admotis precibus concedendum esse, Nos sententiam hanc confirmantes, libentissimo quidem animo concedimus sacram Aedem curialem S. Ioannis Evangelistae, quae in pago Waldsassen sita est, titulo atque honore Basilicae Minoris insigniri, cum omnibus iuribus atque liturgicis concessionibus debitis, servatis tamen quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI iunii, anno MCMLXVIII, vulgatum, servanda sunt. Volumus autem ut quae per has Litteras decrevimus, et firma omnino sint et suos effectus habeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum ex Arce Gandul:fi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, die quinto decimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 95-96

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 

top