 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN MORE*
PAROECIALE TEMPLUM CIVITATIS VULGO
KEMPTEN,
IN AUGUSTANAE VINDELICORUM DIOECESIS FINIBUS,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — In more est atque consuetudine Apostolicae Sedis
eas sacras aedes peculiari titulo honestare, quae simul structurae maiestate
eminent, simul pietatis evadunt religionisque fons atque centrum. In quorum
numero haud dubium est posse curiale templum poni, quod Deo in honorem Sancti
Laurentii diaconi et martyris, Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae
Sanctorumque Gordiani et Epimachi martyrum in civitate vulgo Kempten dicatum
exstat. Commemorantur ibi locorum perantiqua christianae religionis vestigia a
sanctisque viris evangelicae legis promulgandae causa iam a primordiis perfecta
opera. Quae cum ita sint, a Nobis petiit venerabilis Frater Iosephus Stimpfle,
Episcopus Augustanus Vindelicorum, ut idem templum ad Basilicae Minoris
dignitatem attolleremus, summopere quidem confisus, ut quae adhuc in Christiani
populi bonum ibidem sunt acta ampliori in dies cederent iisdem fidelibus
utilitati. Huiusmodi igitur optatis et precibus libentissimo animo accedere
cupientes, audita hoc super negotio Sacra Congregatione pro Cultu Divino, summa
Nostra potestate sacram aedem quam diximus ad Basilicae Minoris
gradum et dignitatem evehimus, datis iuribus congruisque factis liturgicis
concessionibus, iis tamen servatis quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae
Minoris» servanda sunt, die sexto mensi iunii datum, anno millesimo nongentesimo
sexagesimo octavo. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut
hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in
posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo mensis
decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus
Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 8, pp. 497-498
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|