 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
GUAYAQUILENSIS ET DIOECESIUM
LITORIS AEQUATORIAE*
TEMPLUM S. CORDIS IESU IN URBE CASALIO
TITOLO BASILICAE MINORIS DECORATUR
Quantopere Maria, Christi Mater, redimendis hominibus a peccati captivitate
contulerit, tum id ostendit, quod sub Cruce magno animo stetit socia dolorum,
tum etiam quod semper, per hominum aetates, sedula et dulcis christianorum
Mater Ecclesiae sanctae in prosperis, in adversis exstitit. Cuius rei
documento titulus etiam est atque nomen singulare «beatissimae Virginis a
Mercede», quod anno millesimo ducentesimo duo de vicesimo religiosi viri ac
Sodales quidam, quasi antiquae operis sui custodi atque patronae, ei indiderunt,
quodque in omnes nationes et populos summa religione propagarunt. Qua re factum
est, ut in populorum animis, praesertim in Americae Meridionalis oris, maxime
in Aequatoria, nomen illud, amor, pietas, studium
erga Matrem acerrimum alte insederit. Cum ergo venerabilis Frater Bernardinus
Echeverria, Archiepiscopus Guayaquilensis, suo ipsius nomine atque totius
cleri atque populi tum suae archidioecesis, tum dioecesium Litoris Aequatoriae
huic Apostolicae Sedi preces exhibuerit, ut Beatam Mariam Virginem a Mercede
archidioecesis Guayaquilensis ac dioecesium Litoris Aequatoriae Patronam
principalem constitueremus atque declararemus, Nos, re bene reputata atque iis
confirmatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, facta a Nobis potestate,
egerit, id quod petitum est quam liberali animo concedimus cum omnibus iuribus
et privilegiis iuxta rubricas competentibus, contrariis nihil obstantibus.
Haec vero quae iussimus tum ad praesens tum in posterum omnino firma ac rata
esse volumus, ut efficaciam suam obtineant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio mensis
ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 206-207
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|