The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUAE PAULUS*

BEATAE MARIAE A SOLITUDINE TORRES ACOSTA,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Quae Paulus, gentium Apostolus, ad primaevae aetatis fideles verba scripsit: stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (1 Cor. 1, 27 sqq.) non est dubium quin mirum in modum vitae etiam aptentur et factis Mariae a Solitudine Torres Acosta, earum Matri Sororum Servarum Mariae, quibus sacrum est ac sollemne peculiari ratione infirmis subvenire proque viribus mederi. Ea enim famula Dei, praeter omnium opinionem et exspectationem, tam mire tamen egit et sapienter et efficienter, tot coepta iniit ac perfecit, ut nonnisi Deo amante et iuvante eadem esse operata videatur. Admirationem prorsus singularem excitat in primis eius demissio animi, qua, sibi minime confisa, in uno est semper omnipotentis Dei auxilio innisa; eius praeterea amor solitudinis ac prope voluptas; altum insuper in diesque firmius vitae perfectiore ratione ducendae propositum; eius demum in aegrotos benevolentia singularis, quorum iuvandorum studio unice ducta eorumque causa vei maxime ardua aggredi non dubitavit.

Haec profecto animi virtutes, ut Decessores Nostros sic Nos moverunt, ut pro apostolica potestate tantae mulieri sanctorum honores decernendos esse aestimaverimus, spe optima ducti ut nostri huius temporis homines, mundanis negotiis nimium applicati mirificisque suis progressionibus elati, animo recogitent potius Deum in primis esse quaerendum, a quo omne donum optimum et omne donum perfectum (Iac. 1, 17). Eius igitur vita, opera patrata eo magis cuique consideranti miranda videntur, quo communiori quodam modo acta sunt, ut ex eiusdem vitae curriculo satis patet.

Nata ea est Matriti humili loco, die altero mensis decembris, anno millesimo octingentesimo sexto et vicesimo, Francisco Torres et Antonia Acosta parentibus, atque in eadem Hispaniae urbe cursum vitae totum egit et confecit. Indita ei cum sacri baptismatis aqua Bibiana Antonia Emmanuela nomina. Quae autem puella, adolescens, iuvenis revera perfecerit fere ignotum, ita ut coniecturis assequi liceat eandem fuisse, pro  parentum antiqua religione, ab ineunte aetate pie sancteque institutam et efformatam.

Tunc tantum temporis de ea certe cognoscere est, cum Michaël Martinez, egregiarum virtutum sacerdos, id secum constituit, ut religiosarum mulierum sodalitatem fundaret, quae aegris suis cuiusque in domibus assisterent, et iis potissimum qui ob rerum inopiam a publicis nosocomiis recusarentur. Putavit illa, superno ducta spiritu, sese posse huiusmodi sodalitati pro sua indole ac studio totam adicere, vicesimo iam et quinto suae aetatis anno. Die igitur quintodecimo mensis augusti, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo primo, eodem sacerdote auctore, initium duxit, Matritensi favente Episcopo, Institutum Sororum Servarum Mariae Infirmis Ministrantium, in idque Maria a Solitudine — novum enim id nomen Emmanuela cepit — una cum sex aliis mulieribus est cooptata. Peculiare munus, ei cum religiosis votis commissum, a.egrotis subveniendi illico explere contendit, quam qui maxime sollicita; mirumque hac de re qua peritia aegris adesset, quae nullam profecto antea infirmis levandis et curandis scientiam, nullam artem didicerat.

Coepit eodem tempore molestiis et anxietatibus angi, ob sororum in primis secessionem, quae cum illa primum Instituti semen iniecerunt: alia enim post aliam a sancta voluntate atque a primigenio proposito omnes ceciderunt, unaque Maria a Solitudine remansit, ad summum adducta maerorem rerumque inopiam. Perpaucae autem in earundem locum suffectae nec plurimis iam egenis curandis pares numero erant nec ad religiosam vitam integre degendam satis animo paratae. Accedit quod obortae in Hispania iterum iterumque rerum perturbationes inque catholicam praesertim Ecclesiam inductae vexationes nonnisi duriorem magisque insuavem religiosis mulieribus vitam effecerunt. Idque praeterea graviore hoc tempore accidit, ut Michaël Martinez necopinato abierit, Christi evangelium in infidelium partibus nuntiaturus, conditamque sodalitatem Mariae a Solitudine tradiderit regendam. Erat autem eadem triginta tunc annorum.

Factum est e contra ut alius Instituto moderando praefectus sacerdos piissimam virginem in humilem locum ad arbitrium relegaverit, ut in parvo nosocomio degentes infirmos curaret, ipsamque sodalitatem in tale paulatim discrimen idem adduxerit, ut de eadem dissolvenda ageretur. Matritensis tamen Episcopus alium, antequam ita decerneret, rectorem eidem praefecit, Gabinum Sanchez Cortez, plane confisus adversis posse rebus adhuc consuli; quod re feliciter evenit. Ille enim, qua erat prudentia et animorum usu egregie praeditus, non solum Dei famulam in pristinum locum et munus restituit, quod ad mortem usque, etiam atque etiam sodalium suffragiis electa, gessit, sed, cum ea saepissime collatis consiliis, regulas exaravit. Has vero leges idem Episcopus Matritensis primum, deinde Sedes Apostolica probavit ratasque habuit, post editum anno millesimo octingentesimo sexagesimo septimo decretum peculiare, quod laudis dicitur. Itaque igitur instaurata sodalitate atque ab interitu vindicata, Maria a Solitudine ad id praecipue mentem intendere contendit, operam assiduam collocavit ut pias iuvenes, quae in dies frequentiores Institutum augebant, ad religiosae vitae rationes penitus informaret.

Eis summopere suadebat ut, terrenis abdicatis, praeter Deum nihil animo spectarent; ut in angustiis, in maerore, in adversis vitae casibus sui omnino curam Deo commendarent; ut Perdolentem Deiparam et sui praesidium afflictatae haberent, usque praesens, et infirmorum solacium; ut invicem vinculo caritatis iunctae, maximo Christi mandato ex animo obsequerentur assidue; ut coniunctissime tandem et amantissime cum iis peculiari studio agerent qui, diuturno corporis malo correpti, miseriore plerumque animi morbo opprimerentur, haud quidem oblitae se, quum illis subministrarent, ipsi Christo famulari. Omnibus, ut par erat, pia antecedebat Mater, praeclarissimae documentum virtutis.

Attamen tantas eiusdem curas et sollicitudines, forti animo toleratas, diuturnas difficultates adversosque casus, res tandem prosperae secutae. Coeptae sunt enim Servae Mariae non solum universe cognosci, sed et aestimari et maximopere diligi, sive in urbe ipsa Matrito, sive in aliis Hispaniarum et Americae Centralis regionibus, ita ut sex et quadraginta religiosae domus brevi annorum spatio constitutae fuerint. Ad sodalitatem autem longe lateque prolatandam, validam operam assiduamque famulae Dei navavit, post Gabinum Sanchez Cortez, Angelus Barra, qui sacerdos fuit actuosa admodum navitate instructus. Religiosae ideo mulieri, post tot calamitates totque casus adversos, extremis vitae annis datum est ut laetos uberesque laborum operumque meteret fructus.

Non est praeterea silentio praetereundum magno fuisse religiosae Matri momento, ad eius scilicet firmanda proposita spemque alendam, Episcoporum nonnullorum ipsorumque Summorum Pontificum probationes et hortamenta, in primis Leonis XIII, ad quem famula Dei, anno millesimo octingentesimo septuagesimo octavo, adiit, ut animum ei trepida panderet ab eoque incitata validior ad operandum discederet. Postquam ex Urbe domum laetabunda rediit, animum laboribus suscipiendis coeptisque ineundis addidit neque, ad virium usque vitaeque dissolutionem, intermisit quin Institutum pro viribus roboraret, latius proferret, eiusdemque asseclas, in dies Deo dante copiosiores, ad infirmos efficienter sublevandos aptiores faceret et habiliores. Matriti tandem, brevi ac letali morbo correpta, sanctissime obiit, die undecimo mensis octobris, anno millesimo octingentesimo octogesimo septimo.

Plorantibus filiis extremam magna Mater dedit hortationem, voluntatis suae quasi summam, ut se invicem diligerent mutuamque servarent concordiam. Incredibile autem est quanta, post eius mortem, veneratione sit Maria a Solitudine exculta. Quapropter, crescente magis magisque eiusdem sanctitatis fama, sueti instituti sunt ordinarii atque apostolici processus de eius vita scriptis virtutibus deque prodigiis quae, famula Dei impetrante, a Deo saepe ferebantur patrata. Quibus peractis, Pius XII ven. rec. Decessor Noster, die undecimo mensis decembris, anno millesimo nongentesimo undequinquagesimo, auctoritate sua sanxit tuto procedi posse ad Mariae a Solitudine beatificationem. Quod sollemni ritu factum est Romae, publice in Petriana basilica lectis eiusdem Summi Pontificis Litteris Apostolicis, a verbis «Quandoquidem aeterno» incipientibus, die quinto mensis februarii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo. Cum vero cultus erga Beatam mulierem in vulgus cresceret novaque, ea deprecante, dicerentur a Deo effecta miracula, Causa de eadem sanctitatis infula decoranda iterum sumpta est, die nono mensis martii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio. Duo interim ex plurimis Sacrae Rituum Congregationi proposita sunt ad canonizationem miracula atque in suetis coetibus quam diligentissime perpensa. In eo autem conventu, qui habitus est die undetricesimo mensis octobris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, venerabilis Frater Noster Arcadius Maria S. R. E. Cardinalis Larraona, huius Causae Relator, dubium disceptandum proposuit: an et de quibus miraculis, post indultam eidem Beatae ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur.

De quo, qui aderant Patres Cardinales atque Sacrae Rituum Congregationis Praelati et Officiales propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt. Deinde Nos, de disceptatis rebus ad amussim certiores facti, peculiari decreto Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, die decimo novembris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono dato, ediximus constare de duobus miraculis a Deo patratis per intercessionem Beatae Mariae a Solitudine, scilicet instantaneae perfectaeque sanationis tum pueri Emmanuelis Arribas Matesanz ab hernia inguinali dextera iugulata cum syndrome occlusiva, dishydratatione ac statu toxico, tum dominae Petronae Peñaranda de Reinaga a volvulo et necrosi ansae sigmoideae. Denique in sacro Consistorio, ad Aedes Vaticanas die quinto decimo mensis decembris, superiore anno, celebrato, post auditam sententiam sive plurimorum Patrum Cardinalium sive sacrorum eorum Praesulum quibus ius fuit hoc super negotio mentem suam aperiendi, decrevimus eandem Beatam esse in Sanctorum numerum referendam atque honoribus dignam pronuntiandam quos Ecclesia iis tribuit, qui in caelesti gloria sanctitudinis praemia consecuti sint.

Quod quidem, Deo iuvante, in Basilica Vaticana hodie Ipsi fecimus, idque summa Nostra cunctique populi christiani laetitia. In eo enim templo, undique gentium maximeque ex Hispaniis confluentibus coetibus, plurimis astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Antistitibus, precibus concedendum esse aestimavimus venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, orantis ut Beatam Mariam a Solitudine Sanctam renuntiaremus. Antea igitur sanctis Caelitibus in vota vocatis divinoque Paraclito invocato ut superni luminis copia menti Nostrae magis magisque coruscaret, uti supremus Ecclesiae universae Magister sollemniter pronuntiavimus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Mariam a Solitudine Torres Acosta Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus verbis prolatis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus. Deinde, post grates omnipotenti Deo una cum astantibus actas, de novensili Sancta eiusque miris virtutibus sermonem habuimus, eiusque patrocinium, augustiore ritu divinum sacrificium ad aram maximam facientes, primi invocavimus. Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, quae supra memoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus tribuatur fides, quae his haberetur, si ostenderentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.

Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.

 Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

Ego FRANCISCUS tit. Ss. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.

Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA.

Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.

Ego ALOISIUS tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI. .

Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.

Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter Cardinalis SEPER.

Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT.

Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

Ego IOSEPHUS Tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.

Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.

Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.

Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.

Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.

Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.

Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL'ACQUA.

Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.

Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego MICHAËL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in Via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI A VIGNALE.

Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.

Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.

Ego BENNO S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.

Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.

Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.

Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.

Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.

Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.

Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI ROCCA A CORNELIANO.

Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.

 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

PAULUS Card. BERTOLI
S. Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 737-744

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top