 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
VARMIENSIS*
TEMPLUM NATIVITATIS B. MARIAE VIRGINIS,
IN DIOECESI VARMIENSI,
EO LOCO QUI GIETRZWAŁD COGNOMINATUR EXTANS,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ex quo Maria, Salvatoris nostri Mater liliumque convallium, caelesti nuntio
salutata est suavissimis iis vocibus 'Ave, Maria', Ecclesia sancta Christique
populus ea verba numquam repetere desierunt pietatisque talia dare documenta
erga illam, qualia praeter Deum nemini dare consueverunt: nemo enim neque in
caelo neque in terra cum Maria comparari poterit, ob suam dignitatem, et
auctoritatem, et nomen, quibus floruit aeternumque florebit. In hac autem
pietatis causa haud ultima gens Polona fuit, neque de Polonis fuit Varmiensis
dioecesis, amore erga hanc augustissimam Matrem, remissior. Cuius in finibus,
quasi sanctum religionis domicilium, est templum pulcherrimum, Nativitati
Beatissimae Virginis Mariae dicatum, in urbe, quam populus Gietrzwałd
cognominat, quod Canonicis Regularibus Lateranensibus creditum, potissimum
studio atque cura pietatis, quae sicut fax et fiamma in totam dioecesim
pervadit. Quibus de causis, cum venerabilis Frater Iosephus Drzazga, Episcopus
titulo Siniandenus, atque Apostolicus Administrator Varmiensis, suo clerique
populique nomine cunctae dioecesis Varmiensis petierit ut sacrum templum, cuius
mentionem fecimus, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, idque
Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, concesserit,
Nos haec omnia probantes atque rata habentes, aequissimo animo tanti Episcopi
expostulationibus concedimus, contrariis nihi1 obstantibus. Additis scilicet
iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, modo serventur ea,
quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris quod die VI mensis iunii, anno
MDCCCCLXVIII, factum est, servanda sunt. Decernimus autem ut haec quae iussimus
sive nunc sive in posterum sancte serventur, suamque efficacitatem habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die altero mensis
februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 5, pp. 269-270
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|