 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MIRABILIA CHRISTI*
ABBATIALE TEMPLUM CISTERCIENSIS ORDINIS,
CRACOVIAE ASSUMPTIONI B. MARIAE VIRG.
ATQUE S. VENCESLAO MART. DICATUM,
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabilia Christi verba, quae ante initam
passionem coram apostolis turbisque populoque universo Deo fecit: «Pater,
clarifica nomen tuum» (Io. 12, 29); item aeterni Numinis voces: «Et
clarificavi, et iterum clarificabo» (Ib.) id satis patefaciunt et innuunt
eo semper Nobis in omnibus sacerdotii ac pontificatus Nostri muneribus gerendis
esse spectandum, ut in omnibus, sive magnae sunt res, sive parva negotia, tum
adorandum Patris nomen clarificetur, tum Christi eius, qui per tormenta Crucis,
et fusum sanguinem, et subitam mortem in eiusdem Patris immortalis dextera
collocatus, amplissimam gloriam consecutus est. Quandoquidem ergo venerabilis
Frater Noster Carolus S. R. E. Cardinalis Wojtyla, Archiepiscopus Cracoviensis,
suo clerique populique nomine ab hac apostolica Sede id petierit ut abbatiale
templum Cisterciensis Ordinis ibi loci exstans, Assumptioni Beatissimae Virginis
Mariae dicatum atque S. Venceslao Martyri, ad dignitatem Basilicae minoris
eveheretur, Nos optantes sive tanto Ecclesiae principi concedere, sive tam
nobili populo satis facere, per aetates Romanae Sedi fidelissimo, sive templo
illi ac monasterio singulares honores attribuere, utpote quae cum ipsa sunt
antiqua fama gloriosa et vivacis domicilia pietatis, tum etiam sculptam
Crucifixi imaginem, quasi thesaurum pretiosissimum servent, quam et Mogila
locus, et archidioecesis, et Polonia tota summa religione prosequuntur limina
illa sancta petentes, libentissimo quidem animo ea quae Sacra Congregatio pro
Cultu Divino statuit, factis olim a Nobis facultatibus, rata habentes atque
confirmantes, templum id, ut petitum est, titulo ac dignitate Basilicae
minoris insignimus, omnibus cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite
competentibus, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De Titulo Basilicae
Minoris», die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt.
Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae vim suam
tum in praesens tum in futurum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis martii,
anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 759-760
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|