 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
NULLI NON*
IN MAURITIO APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Nulli non cognitum est quantopere amicitias
firmare et augere, itemque necessitudines constringere, quae inter Sanctam hanc
Sedem atque civiles populorum nationes intercedant, tum causam Ecclesiae, tum
gentium ipsarum iuvent: nam ubi haec fiorent sive catholica res diuturna quiete
ac satis firma pace usa, suis pieta proficit institutis in immortalis Numinis
gloriam aeternamque hominum salutem, sive gentes, ablatis discordiis, quibus
civitates pereunt, atque simul civibus christianae veritatis stimulis additis,
magnos inde usus percipiunt. Quae cum ita sint, cum Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum sit in Insula Mauritio
Nuntiaturam Apostolicam condere, quae id spectet et animadvertat in regione
dioecesis Portus Ludovici quae adumbravimus, atque in universum religionis
progressionem ibi loci tueatur, Nos, omnibus qua opus esset consideratione
reputatis, ea quae Sacra Congregatio illa censuit esse facienda probamus ac rata
habemus. Motu ergo proprio Apostolicam Nuntiaturam in Mauritio
constituimus, cum iuribus et privilegiis debitis, ut iure describuntur, Sede in
urbe Tananarive collocata. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, haec quae
iussimus, firma tum in praesens tum in posterum esse volumus, suosque effectus
habere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis martii,
anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 760-761
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|