The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IN SANCTISSIMAM*

TEMPLUM SANCTAE MARIAE VULGO «DELL'ELEMOSINA», IN PAGO «BIANCA- VILLA», AD BASLLICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — In Sanctissimam Christi Matrem singularis Siculorum civium pietas, quam semper religiose praestiterunt in praesensque praestant, manifestius profecto iis in templis declaratur, quae toto insulae territorio multa et magnifica continentur, ad honorem Beatae Mariae Virginis Deo dicata. Quae inter, ea est etiam sacra aedes accensenda, populari sermone «Santa Maria dell'Elemosina» cognominata, in archidioecesis Catanensis pago vulgo «Biancavilla» exstans, in qua sacra eiusdem Beatae Mariae Virginis effigies iamdiu servatur et colitur. Cumque venerabilis Frater Vido Aloisius Bentivoglio, sacer eiusdem archidioecesis Praesul, suo suorumque sive sacerdotum sive fidelium nomine et vocibus ab Apostolica Sede petierit, ut templum istud ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur, censuimus huiusmodi precibus accedendum esse, fore summopere confisi ut eo undique peregrinantes christianorum turmae ad uberrimum eum religionis fontem, ut praeterito sic postero etiam tempore magna cum utilitate accedant. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, hisce Litteris atque auctoritate Nostra apostolica, templum quod diximus titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo datum, servanda sunto Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quarto decimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

 


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 206

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top