 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAXIMOPERE OPTANTES*
CATHEDRALE TEMPLUM AGRIENSIS ARCHIDIOECESIS
TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Maximopere optantes ut christianis fidelibus
congrua ad recte vivendum praebeamus subsidia, censuimus accedendum esse optatis
precibusque venerabilis Fratris Pauli Brezanoczy, Episcopi titulo Rotariensis
atque Administratoris Apostolici Agriensis, qui petiit ut cathedrale
archidioecesis, cui praeest templum, Deo dicatum in honorem S. Ioannis Apostoli
ante portam Latinam, Basilicam Minorem renuntiaremus. Ea enim sacra aedes,
mirifica architectorum pictorumque arte insignis, insignior in dies facta est ob
sacrarum caeremoniarum splendorem atque alacrem incensamque christianorum in
Deum pietatem. Accedit praeterea quod ad templum istud circumiacentes etiam
dioecesium Cassoviensis, Rosnaviensis et Satmariensis fideles spectant, fidei
suae fovendae causa religionisque ardentius profitendae. Audita ideo sententia
Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, certa profecto et optima spe ducti, ut
vel maiore inde mentium propensione dilecti isti Hungaricae nationis filii
Nobiscum coniungantur, hisce Litteris deque apostolica Nostra potestate, templum
quod diximus titulo ac dignitate decoramus Basilicae Minoris, cum iuribus et
privilegiis congruis, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo
sexagesimo octavo, datum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec
autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in
posterum capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 761-762
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|