 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD EX ANTIQUITATE*
TEMPLUM CATHEDRALE LAUDENSE
AD GRADUM BASLLICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod ex antiquitate Laudensium urbs nomen
habeat, per saeculorum decursum ad nostra usque tempora auctum, neminem latet,
qui christianae religionis initia consideret eiusdemque urbis praecipuum
Episcopum, divum Bassianum. Huius sancti viri corpus christiani eius dioecesis
fideles pie semper venerati sunt atque sacram in eiusdem honorem dedicarunt
aedem, mira arte aedificatam, quod simul templum est cathedrale simul in sanctum
illum dioecesis Patronum pietatis fons atque centrum. Petenti ideo, suo
suorumque sacerdotum fideliumque nomine venerabili Fratri Tarcisio Vincentio
Benedetti, Episcopo Laudensi, ut eadem sacra aedes Basilicae Minoris titulo
decoraretur, visum est Nobis accedendum esse, spe ductis optima ut vel maius
deinde utilitatis pro Dei populo obtineri posset. De sententia ideo Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino, hisce Litteris atque auctoritate Nostra
apostolica, templum quod diximus titulo ac dignitate Basilicae Minoris
decoramus, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen iis quae iuxta
decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii datum, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Contrariis nihil
obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque
effectus nunc et in posterum capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 208-209
© Copyright 1970 - Libreria
Editrice Vaticana
|