 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SACRAS ILLAS*
TEMPLUM CATHEDRALE KIELCENSE
AD BASLLICAE MINORIS DIGNITATEM ATTOLLITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sacras illas aedes, quae ceteris vel vetustate
praestant vel structura arteque factis operibus, solet Apostolica Sedes titulo
exornare Basilicae Minoris. Qua dignitate collata, dubium non est quin fidelibus
christianis subsidia praebeantur aptiora, ut sua erga Deum pietatem colant
sacrosque religionis ritus sollemniore instituant ratione. Postulationi
propterea venerabilis Fratris Ioannis Jaroszewicz, Episcopi Kielcensis,
concedere cupientes, petentis ut cathedrale suae dioecesis templum Basilica
Minor fieret, Nos, post auditam Sacram Congregationem pro Cultu Divino, bisce
Litteris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, templum quod diximus
titulo ac dignitate insignimus Basilicae Minoris, hac simul spe freti, ut quod
bonum, quam utilitatem sacer Kielcensis Praesul inde exspectat, Deus omnipotens
affiuenter largiatur. Concedimus scilicet congrua iura et privilegia, servatis
tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis
iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt.
Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi
volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 208
© Copyright 1970 - Libreria
Editrice Vaticana
|