The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUI OMNIA*

BEATAE THERESIAE COUDERE,
SORORUM DOMINAE NOSTRAE A COENACULO CONDITRICI,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Qui omnia creavit suaque maiestate complet Deus immortalis sane non patitur ut creaturae suae, arentia gramina, superbiant gloriamque suam quodammodo rapiant; atque idcirco summa ope atque potentia facta eorum delet, qui ita agunt, famamque restinguit. Iis autem qui, ad veritatem iudicantes, se ipsos parvi faciunt ac quasi nihilum ducunt, maximam semper benevolentiam exhibet, eosque e miseriis ereptos ad lucem trahit; ut, si ipsi quidem, libri De imitatione Christi dicto parentes, nesciri amaverunt et pro nihilo reputari (cf. 1, 2, 15), Deus tamen eos tum in caelo tum etiam in terra, post eorum obitum maxime, cum principibus populi sui collocare consueverit (cf. Ps. 112, 8).

Hanc autem fortunam etiam Theresia Coudere pulcherrime subiit, mater Sororum Dominae Nostrae a Coenaculo. Nam si quid in sua vita inest proprium, id est humilitas, seu moderatio animi modeste de se sentientis. Fuit nimirum ipsa tamquam lucerna quam homines sub modio collocatam voluerunt, quaeque se cotidie frustra tenuabat, si tamen frustra: nam Deus, cuius nutu tandem atque consilio omnia gubernantur, clara virtute fulgentem, splendidissimae facis instar, in conspectu universae Ecclesiae posuit, ut eius laus, excelso sita, omnes Christi sectatores collustraret, ipsaque tam ampla gloria floreret, ad quam si spectes, omnem humanam gloriam silentium putabis ac tenebras.

Eius autem vitae exilis ac perspicua narratio hoc sane efficiet ut adoranda summi Dei consilia, quae de ipsa fuerint, cognoscamus inque admirationem rapiamur.

Nata est ergo beata Dei famula calendis februariis, anno MDCCCV, in pago populari lingua Mas de Sablières, qui est in Galliae finibus. Eius vero parentes Claudius Coudere et Anna Méry, studiosissimi christianae fidei ac religionis, puellulae die proximo sacrosancto aeternae salutis fonte ablutae nomen Mariam Victoriam imposuerunt.

Quae anno MDCCCIV Eucharistiam primum suscepit, neque ab eo die aliquid carius habuit quam divinum convivium celebrare, matre praeeunte, quae singulari pietate erga Deum, ter in hebdomade, summo mane, longinquum paroeciae templum petebat, sacro interfutura. Domesticum hoc exemplum adulescentulam tam movit, ut etiam ipsa, praeter diem dominicum, singulis hebdomadis ad sacram aedem se conferret Christumque reciperet, liquidissima perfusa voluptate.

Ceterum puella in campis aetatem agebat, tum cum natura, tum cum Deo maxime iuncta consuetudine. Anno vero MDCCCXXV in eius pago natali religionis intendendae causa missio habita est, quae fuit ibi post res novatas in Gallia, omnium prima. Quae res novum quid etiam vitae adulescentis attulit. Cum enim nimia eius pietas, et modestia, et castitas, Stephanum Terme, sacerdotem egregium commovissent, qui missioni praesidebat, quique Sororum quandam sodalitatem condiderat ad pueros ceterosque in pagis erudiendos, hic a patre hanc licentiam petiit ut eius filia, quae id optabat, se Deo virginem mano ciparet in suo ipsius instituto.

Pater autem primum tergiversari; postea vero, ut erat christianae fidei plenus, expostulationi tandem concessit. Ad eam autem quod attinet ipsam, visus est sodalis ille vir aestimulare currentem.

Nam sive in villa Aps, ubi anno MDCCCXXVI sacrarum virginum vestem, sumpto nomine Theresia, induit, sive in vico La Louvesc, quo mox vocata est, ubi domus eiusdem Sacerdotis opera patebat peregrinis excipiendis, tanta prudentia, rerum intellegentia virtute se gessit, ut idem clarus vir, anno MDCCCXXVIII, etsi beata Dei famula vix annum vicesimum tertium attigisset, domus moderatricem eam constituerit, haec fatus: raro se vidisse mulierem tam acri iudicio, ingenio, deliberatione praeditam, quae Theresia ostendebat. Interim condita societas quotidie magis florescebat ob praeclaram praesertim Theresiae institutionem, pietatem, officiorum sanctitatem. At repente tempestas mare exasperavit fluctibus, omnia permiscens. Cum enim Stephanus Terme secum constituisset societatem Iesu ingredi sodalis, anno MDCCCXXXIV summam rerum Theresiae permisit.

Quae perturbata negotii magnitudine, ad quod quidem ex omni parte virium imparem se iudicabat, quaesivit quis tandem, si ipse abiisset, sibi superesset, a quo consilia peteret, flagitaret auxilium; cui ille serenata fronte Christum Cruci affixum ostendens: «Hic, inquit, hic supererit tibi».

At pro dolori pater ille carissimus brevi mortuus est, duobus Theresiae relictis pignoribus, omnium maximis: societate, videlicet, modo nata, atque fiducia Christi Crucifixi. Quae sane pignora Deus providentia sua ad unum redegit Crucifixum.

Etenim re multis difficultatibus implicata neque prospere procedente, tametsi fuit illa ad perspicienda incommoda et pericula insigni prudentia, tamen haud apta et idonea visa est ad fungendum munus suum regendae societatis, ita ut de regimine deiceretur, nulla eius querela, aut lamentatione, aut excusatione.

Itaque factum est ut quae adhuc et mater, et conditrix, et princeps instituti moderatrix fuisset, exinde per quinquaginta annos, hoc est ad usque obitum, una e multis facta sit sororibus, nullo honore, nulla auctoritate, nisi quae ab eius virtute manarent. Quod profecto tum ipsum est summa laude dignum, tum etiam in maiorem traducit admirationem quod illa, quamquam secesserat, non tamen quae ad bonum religiosae familiae conducerent ullo modo neglexit, sed omni ope promovit, quantum maxime potuit.

Hic autem recte agendi mos non solum certissimum est documentum singularis eius probitatis, sed etiam saluti Instituto a Coenaculo fuit: cui scilicet superbia atque imprudentia nonnullorum ita nocuit ut iam fortasse periisset, nisi provide mater consilio, prece, cura subvenisset.

Res autem in universum iudicanti plane apparebit eo obscuritatis tempore ac tenebrarum Theresiam cum animi abiectione etiam victimae condicionem induisse, suadente nempe Dei amore ac dilectione. Deus tamen, cuius sapientia omnia complectitur et cuncta «in mensura, et numero, et pondere» disponit (cf. Sap. 11, 21) consolationibus providenti ratione abundare fecit, eo gravioribus, quo plus homines eam non curare videbantur; tantopere ut ad haec pia mulier nonnumquam prorumperet: «Iam ego hac una premor necessitate, hoc desiderio flagro, precandi nempe Deum, iugiter: ipse enim mecum summe liberalis est, sive in bona, sive in adversa valetudine, meque gaudio cumulat, tum quoque cum dolore excrucior». Item ad haec: «Silentii amore atque animi colligendi voluptate tam acute teneor, ut quidquid Deum non sapit, pro nihilo habeam et fugiam».

Fides eius sancta, praeterea, ita inclinabat ut in omni re seu eventu Dei bonitatem deprehenderet, amoris testimonia erga homines. Commovebant etiam vehementissime Theresiam summa Numinis sanctitas, gloria, magnificentia, maxime si ad tantam hominum miseriam comparabat atque ad mala, quae suo modo cavere, depellere, sanare optabat. Quare, quasi timore correpta, non poterat quin exclamaret: «Iesu, miserere nostri»!

Quoniamque nulla est ullo modo sanctitas, nisi sit homini cum Christo similitudo, nec semen fructum reddit, nisi moriatur (cf. Io., 12, 24-25), idcirco Deus beatam Theresiam in hostiam sibi gratam finxit. Quae quidem iam pridem optasset se divinae maiestati pro peccatis hominum praebere victimam, neque tamen audebat conscientia indignitatis, qua Deo maximo intolerabilis esse putabat. Cum vero divino instinctu intellexisset se Ei probari, tunc holocausti hostiam se illi obtulit, talem videlicet quae tota igne absumeretur. 

Atque ex eo tempore est beata Dei famula tam ingenti aegritudine fatigata, tanto moerore confecta, ut vultu ipso dolorem praeberet. Cor enim, corpus, anima ipsa, diu noctu immolata, perinde afficiebantur ac si Deus in eam omnem iram effunderet, et ipsa oneri succumberet omnium cunctorum hominum peccatorum, tamquam ipsa in culpa esset.

Horrescebat praeterea, amore et dolore, Christi lacrimas animo intuens, sanguinem fusum, et tristitiae calicem, quem divinus hominum Redemptor hauserat.

Accedebat ut, inde ab anno septuagesimo quarto vitae suae, auribus capta esset; atque fiebat proinde ut non posset Sacerdotes, orationes de divinis habentes, audire, neque recte sua confiteri peccata. Item, quae artritico morbo laboraret, idque vehementissime, communibus vitae officlis fungi non iam valebat, nec epulare conclave petere, aut cum reliquis Sororibus animum omnino relaxare. Et tamen, quoad potuit, fessum corpus in chorum trahebat, Christique iter ad Calvariam per stationes pientissimo animo recolebat, donec deficientibus paulatim viribus, abstinendum fuit.

Ceterum religiosae sodales intentam semper in aede sacra contemplabantur, saepe flentem, alias singultantem, ita ut et ipsae moerore lacerarentur. Intellegebant autem omnes non de eius agi moerore atque dolore, qui morbo doleat, sed de eius qui summo Numini illatis iniuriis ingemiscit, timetque ne Deus indignabundus scelestos homines, gratiae immemores, puniat, et simul optat ipse quantum in se est, damnum compensare. Saepe vero beata Dei famula ingeminabat has voces: «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut Tu» (Mt. 26, 39); ita ut si quis vitam beatae virginis recte consideret, sane videbit eam in hoc uno constitisse: ut ipsa scilicet cum Christo pateretur; et eo quidem gravius, quod, iam ab omnibus remota ac segregis, persuasum haberet se esse aliquid umbratile et omnino inutile.

Inter haec autem vires magis ac magis languescere, ut admirationem moveret, quod non moreretur, cuius vivere non aliud erat, quam Crucis supplicium animo, corporeo Quod vei ex hoc cogi potest, quod anno MDCCCLXXXV, nonnullis videlicet mensibus antequam obiit, poscenti ab ipsa suprema sororum moderatrice num eius animi status meliore loco esset, candide ac nude respondit: «Minime! Nam aegritudines atque angores Christi in Getsemani participare soleo».

Nec melius se habebat corpus perditum et adflictum, cuius nullum esset membrum sanum aut quo niti posset. Omnia igitur talia ut quae Isaias propheta de Iesu Christo, victima omnium sacra, dixerat: «Non est in eo sanitas» (l, 16), commode ei aptarentur.

Ipsa vero non queri, non calamitatem deplorare; quin confessario suo solatia danti ita respondebat, ut est captus Sanctorum: Oportere se, quae ut multa pateretur Deum effiagitasset, constanter facere, et vel ei gratias agere, quod exaudisset.

Hi animi sensus, hae cogitationes et curae, cum die XXVI, mense septembri, anno MDCCCLXXXV, Lugduni, quasi sumpta quiete, ad Deum excessit, haec faciens verba: «Deus mi, dolores quibus uror acerbissimis, una tecum sustinere cupio, Tuique unius amore»; et: «In manus tuas commendo spiritum meum» (Lc. 23, 46).

Post eius mortem virtus illius statim grandescere coepit et propagari, tamque egregia visa est ut de gloria sanctitatis ei publice procuranda et ab Ecclesia declaranda sit mature cogitatum. Quamvis enim ipsa, post brevi tractata suae sodalitatis gubernacula, de scaena decessisset, atque, si humano more indices, ita vixisset quasi non esset, at tamen apud Sorores religiosae societatis a Coenaculo eximiam semper ac maximam virtutis opinionem habuit; quae eam pie et blande «matrem sanctam suam» appellabant.

Magis ergo in dies crebrescente eius sanctitatis fama, sueti instituti sunt ordinarii atque apostolici processus de eius vita, scriptis, virtutibus deque prodigiis quae Dei famula deprecante a Deo ferebantur patrata. Quibus peractis, Pius XII, Decessor noster auctoritate sua sanxit die XXVII mensis martii, anno MDCCCCLI, tuto posse procedi ad sollemnem Theresiae Couderc beatmcationem. Quod Romae die quarto mensis novembris eodem anno factum est, lectis apostolicis Litteris, sub anulo Piscatoris datis a verbisque incipientibus: «Descende ut ascendas».

Cumque cultus erga beatam illam mulierem in vulgus cresceret novaque, ea impetrante, dicerentur a Deo facta miracula, causa iterum sumpta est, de eadem sanctitatis infula decoranda, atque die XIV mensis novembris, anno MDCCCCLXVIII, venerabilis Frater Noster Arcadius S. R. E. Cardinalis Larraona, Causae relator, postquam proposita miracula omni diligentia a Sacra Rituum Congregatione perpensa fuissent, dubium disceptandum proposuit, an videlicet et de quibus miraculis, post indultam eidem beatae ab Apostolica Sede venerationem, certe constaret. De quo qui aderant Patres Cardinales atque Sacrae Rituum Congregationis Officiales Praelati et Consultores propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt.

Deinde Nos, de disceptatis rebus ad amussim certiores facti, die X mensis novembris, anno MDCCCCLXIX, decreto ediximus: constare de duobus miraculis, beata Maria Victoria Theresia Coudere intercedente, a Deo patratis, scilicet de instantanea perfectaque sanatione Sororis Mariae Ioannae Fondu a gravi oto-mastoidite chronica per XXIX annos perseverante; et instantanea perfectaque sanatione Sororis Mariae Magdalenae Delattre ab arthrite cervicali tuberculari seu morbo Pottiano.

Denique in sacro Consistorio ad aedes Vaticanas, die xv mensis decembris, eodem anno, habito, post auditam sententiam sive plurimorum Patrum Cardinalium sive Episcoporum, decrevimus eandem Beatam esse in Sanctorum numerum referendam atque dignam honoribus, quos Ecclesia tribuit iis, qui in caelesti gloria sanctitudins praemia consecuti sint. Quod quidem Deo iuvante hodie ipsi fecimus, idque summa Nostra christianique populi laetitia.

In Petriano enim templo, undique gentium maximeque ex Gallia atque potissimum e familia Sororum Dominae Nostrae a Coenaculo, coetibus confluentibus, plurimisque astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Antistitibus, precibus concedendum esse existimavimus venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro causis Sanctorum, petentis ut Beatam Theresiam Coudere sanctam renuntiaremus. Antea igitur Sanctis caelitibus in vota vocatis divinoque implorato Paraclito ut superni luminis copia menti Nostrae magis magisque coruscaret, ut supremus Ecclesiae Magister haec pronuntiavimus verba: Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Theresiam Coudere Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Quibus verbis prolatis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus. Post grates denique omnipotenti Deo una cum astantibus valde effuseque plaudentibus actas, de novensili Sancta eiusque miris virtutibus et operibus sermonem habuimus, eiusque patrocinium primi invocavimus, augustiore ritu ad altare maximum templi sacra facientes.

Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, quae supra acta memoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus habenda sit fides, quae his tribueretur, si ostenderentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die mensis decimo mali, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.

Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.

 Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

Ego ALBERTUS tit. S. Pudentianae Presbyter Cardinalis DI IORIO.

Ego FRANCISCUS tit. Ss. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.

Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA.

Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.

Ego ALOISIUS tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.

Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.

Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter CardinalisŠEPER.

Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT .

Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

Ego IOSEPHUS tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.

Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.

Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.

Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.

Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.

Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.

Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL' ACQUA.

Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.

Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego MICHAËL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in Via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI A VIGNALE.

Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.

Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.

Ego BENNO S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.

Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.

Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.

Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.

Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.

Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.

Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI RCCA A CORNELIANO.

Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

PAULUS Card. BERTOLI
S. Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 12, pp. 801-809

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top