The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI, DIVINO*

TEMPLUM S. AEGIDII PAROECIAE VULGO LATRONICO,
IN DIOECESI POLICASTRENSI,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui, divino consilio ad culmen pastoralis muneris evecti, persedula diligentia operam damns ut, quaecumque ad christiani populi utilitatem pertinere aestimemus ea exsequenda decernamus, libenti animo postulationibus accedi posse censuimus venerabilis Fratris Friderici Pezzullo, Episcopi Policastrensis, qui suas in primis clerique praeterea populique paroeciae vulgo Latronico optationes Sanctae huic Sedi significavit, ut sacra videlicet eiusdem paroeciae aedes, Sancto Aegidio dicata, ad Basilicae Minoris dignitatem attolleretur. Id enim templum non solum praeclarum est ob structurae vetustatem plurimaque excellenti arte perfecta opera, sed longius etiam ob divini cultus famam praestat, ita ut et loci incolae et circum degentes fideles idem voti religionisque causa frequentes adeant. Optima ideo spe freti ut tributus sacrae illi aedi honor ad obtinendum animorum bonum maximopere conferat, Nos, sententia audita Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ecclesiam paroecialem Sancti Aegidii, quam diximus, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, cunctis factis iuribus liturgicisque privilegiis, quae hoc nomine templis insignibus rite competunt, servatis tamen its quae, iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die sexto et vicesimo mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 739-740

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top