The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IN SOLLICITUDINIBUS*

PROCLAMATIONEM B. M. V. A «PRAESENTATIONE»
PATRONAE PRINCIPALIS PRAELATURAE HUMAHUACENSIS
SUMMUS PONTIFEX CONFIRMAT.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — In sollicitudinibus tantis curisque, quas de Ecclesiae sanctae administratione sustinemus, constitutis, est sane Nobis iucundissimi gaudii causa speique certae argumentum, quod christianus populus, cuius semper pietas erga sanctissimam Christi Matrem pectus imbuit, non modo de more suo hoc non decedit, neque officio religionis humus deest, verum etiam idque in Dei beneficiis reponimus, castissimae huic et incomparabili Matri obsequia usque maiora tribuit. Ita ut eadem ea sit, ad quam unam confugiat in necessitatibus; et stella lucida, iter ad patriam collustrans, et speculum, in quo omnium virtutum imaginem intueri possit, quas si imitatus fuerit, Deo se placere cognoscit. Quam ob rem, cum dilectus Filius Iosephus Maria Marquez Bernal, praelaturae Humahuacensis Administrator apostolicus, clero populoque suae dicionis optantibus, beatam Mariam Virginem «a Praesentatione» praecipuam suae praelaturae patronam declaravisset idque petiisset a Nobis confirmari, ad normam Instructionis De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, Nos bene fieri censuimus, si tam egregio Praesuli expostulationi concederemus. Nam eandem beatissimam Virginem non solum per totam illam circumscriptionem venerationi esse constat, sed etiam per confines nationes; cuius sane Virginis numine populi, reiectis tenebris vanarum superstitionum, ad Christi fidem conversi sint. Accedere S. Franciscum Solanum terram illam peragrasse, christianamque fidem praedicasse, laeta animorum messe facta. Quae cum ita sint, Nos, ea probantes, quae a Sacra Congregatione pro Cultu Divino data olim facilitate hac de re decreta sunt, proclamationem Beatae Mariae Virginis ab Humahuacensi Praesule actam omnino ratam habemus, factis iuribus et privilegiis datis, iuxta rubricas competentibus, contrariis minime obstantibus. Has vero Litteras firmas esse decernimus, suosque effectus sive nunc sive in posterum habere statuimus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die quinto et vicesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 740-741

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top