The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SECRETO*

CONFIRMATUR ELECTIO B.M.V. DE GUADALUPE
PATRONAE PRINCIPALIS DIOECESIS PHOENICENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui secreto Dei consilio in christianae rei publicae vertice ea causa constituti sumus, ut omnes qui christiano nomine censentur, ad immortalia litora prospicientia Nostra duceremus, praecipuam spem Nostram, praeter quam in summi Numinis gratia, in beatissima Virgine Maria, Christi Matre, semper collocatam habuimus, fore, nempe ut non solum firmissimo suo praesidio muneribus Nostris, sane gravissimis, sancte Nos praeesse tribueret, sed etiam ut christianos populos, benevolentia matris et tueretur et tegeret, quos, si sententiis sanctorum Patrum fidem adhibemus, sub Cruce illa Christi, in filiorum locum recepit. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Eduardus A. McCarthy, dioecesis Phoenicensis Episcopus, in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus, beatissimam Virginem Mariam, quam «Dominam Nostram de Guadalupe» cognominant quamque omnes singulari quadam pietate prosequuntur, patronam principalem suae dioecesis probaverit, atque petierit ut haec electio atque probatio auctoritate apostolicae Sedis confirmaretur, ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, Nos, ea rata habentes quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino statuerit, optatistam venerabilis Fratris aequissimo animo concedimus, factis nempe iuribus et privilegiis liturgicis debitis; contrariis nihil obstantibus.Ceterum volumus ut Litterae Nostrae hae religiose serventur, sive nunc sive in posterum.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die uno et vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, p. 14

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 

top