 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAGNUM SEMPER*
IN REPUBLICA DAHOMEYANA APOSTOLICA
NUNTIATURA CONSTITUITUR, CUIUS SEDES IN URBE DAKAR COLLOCABITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Magnum semper ea res habuit momentum, ut Ecclesia
sancta, populorum mater sollicita eademquequasi signum in salutem gentium elatum
(cfr. Is. 11, 12), omnibus coniunctionis et amicitiae vinculis cum
populis coniungeretur, quinimmo et eos sibi arctius constringeret, si res
posceret aut condicio ferret. Nam ubi iustae necessitudines nationes inter et
Ecclesiam constitutaesunt, non modo ibi communis et tranquilla pax conciliatur,
quae semper in se ipsa optatissima est, sed etiam et cives religiosae atque
civilis vitae munera aequiore animo faciunt, et Ecclesia commodiore condicione
praedicationis officium exsequitur.
Quam ob rem, volentes, iuxta ea quae diximus, amicitiam huius beatissimae Petri
Sedis cum Republica Dahomeyana firmare et augere, simulque id efficere, ut
Ecclesiae status ibi loci magis magisque floreat, bene fieri censuimus, si in ea
Republica Nuntiaturam Apostolicam constitueremus; quod sane per has
Litteras facimus, ea lege ut Sedes eius pro nunc, ut dicunt, in urbe Dakar
collocetur, factis videlicet omnibus iuribus, quae huius institute sunt propria.
Quae vero per praesentes Litteras statuimus, firma sint omnino nuncet in
posterum, vimque suam habeant, contraries nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iunii,
anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, p. 477
© Copyright 1971- Libreria
Editrice Vaticana
|