 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
BEATISSIMAM DEI*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS DE
MONTESERRATO,
IN MILETENSI DIOECESI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Beatissimam Dei Genetricem qua Italicae gentes veneratione ex antiquitate colant
eo potissimum constat quod innumerae prope sacrae aedes, maiestate et
pulchritudine praestantes, et sacella et pictae imagines et signa in omnibus
regionum partibus recensentur. In quibus singulare officium Nostrum et
considerationem hodie postulat sanctuarium Beatae Mariae Virginis de
Monteserrato, quod in loco Vallislongae nomine, in Calabriae finibus,
exstat. Idem perhibetur quartodecimo esse saeculo aedificatum perque
annorum decursum mire decoratum et illustratum. Cum autem venerabilis
Frater Vincentius De Chiara, Episcopus Miletensis, suo suorumque fidelium nomine
ab Apostolica Sede petierit ut templum quod diximus titulo ornaretur Basilicae
Minoris, Nos, adhibitis precibus libenti animo obsecundantes, de sententia Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino, deque apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum sacram aedem Beatae Mariae Virgini de
Monteserrato dicatam, quam diximus, ad titulum et dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus datis iuribus et privilegiis liturgicis, quae
templis hoc nomine insignibus competunt; servatis tamen iis quae iuxta decretum
a «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque
effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum ex Arce Gandulfi, prope
Romam, sub anulo Piscatoris, die sextodecimo mensis iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, p. 15
© Copyright 1971- Libreria
Editrice Vaticana
|