The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PROPENSO ER SOLLICITO*

PECULIARIS COMMISSIO ALMO COLLEGIO CAPRANICENSI
IN URBE GUBERNANDO CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Propenso et sollicito animo sedes adulescenti clero instituendo prosequitur, quippe in quibus spes Ecclesiae non paulum sit collocata. Inter Romana autem sacrorum eiusmodi alumnorum domicilia locum obtinet Almum Collegium Capranicense, quod non uno nomine commendatur, potissimum vero eo, quod antiquitate praecellit. Conditum enim est saeculo XV a Dominico Cardinali Capranica, qui studio erat incensus pauperes scholares scientia et moribus ad sacerdotale munus componendi. Ab hoc viro egregio idem Collegium certis est legibus ordinatum; quae quidem postea, prout temporum ac rerum adiuncta suadebant, mutatae sunt, praesertim per Pium VII, Decessorem Nostrum, qui eius regimen S. R. E.Cardinali ut Protectori commisit, derogans conditoris voluntati, ex quaid esset penes viros laicos auctoritate in Urbe praeditos. Verum tamen ea, quae haec aetas, praesertim post celebratum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, induxit ac postulat, considerantibus nova dispositione prospiciendum Nobis videtur huic Collegio. Itaque, omnibus rei momentis attente perpensis, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra haec, quae sequuntur, decernimus ac definimus: sublato munere Cardinalis Protectoris Almi Collegii Capranicensis, eius regimen tradimus Commissioni moderatrici, cuius Praeses sit unus e Patribus Cardinalibus in Urbe residentibus et cuius reliqua membra sint duo Episcopi residentiales, qui omnes olim oportet fuerint alumni eiusdem Collegii et a Romano Pontifici ad hoc officium gerendum nominantur; deinde, huius Commissionis erit modo collegiali et ratione superiore hoc Institutum regere, quod etiam ad administrationem pertineat; praeterea, Moderatores Collegii, Rector inprimis, conspiranter cum praedicta Commissione agant, praesertim in rebus maioris momenti; demum, in coetu, quem Commissio saltem bis in anno habebit, Rector de statu generali Collegii eidem referet et quaestiones graviores proponet. Scriptam vero relationem exhibebit in fine cuiusdam anni scholaris, ac quidem de statu spirituali, disciplinari, scholastico, administrativo. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Haec edicimtis, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; enuntiatoque Almo Collegio Capranicensi in Urbe ceterisque, ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attentari contigerit

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 17-18

 

Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 

top