 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
IN REPUBLICA VULGO « NIGER » NUNTIATURA
APOSTOLICA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum
rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedunt soleat
exsistere, neminem latet estque iam dudum usu comprobatum. Quo firmiores ideo
redderentur publicae necessitudines inter Sanctam Sedem et Rempublicam vulgo a
«Niger», atque aptius efficaciusque regimini et incremento in regione dioecesis
Niameyensi consuleretur, visum est Nobis apostolicam nuntiaturam ibi erigi
posse. Quae cumita sint, Nos, motu proprio harumque Litterarum vi, apostolica
Nostra potestate in Nigerensi Republica Nuntiaturam Apostolicam
constituimus, cuius sedem «pro nunc» in urbe vulgo Dakar appellate collocamus.
Eidem igitur Nuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia et
indulta, quae huiusmodi apostolicarum legationum propria sunt. Haec statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere, suosque plenos effectus atque integros sortiri et obtinere.
Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, dieduodevicesimo
mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo,
Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, p. 17
© Copyright 1971- Libreria
Editrice Vaticana
|