The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ADSIDUA SEMPER*

DIOECESIS PORTUS VICTORIAE
A NUNTIATURA APOSTOLICA DARESSALAAMENSI
AD NAIROBIENSEM TRANSFERTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Adsidua semper cura Sancta Sedes Apostolica Africae regionum insularumque adiacentium spirituale bonum ac religiosam progressionem prosecuta, postremis tamen hisce annis saepe numero consuluit ut eaedem, prout temporum locorumque adiuncta id fieri sinerent, intentis sedulisque Legatorum suorum procurationibus committerentur. Cumque Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus qua par erat diligentia et studio perpensis, Nobis proposuerit ut territorium Insularum Seychellarum seu dioecesis Portus Victoriae, adhuc ad Apostolicam Nuntiaturam Daressalaamensem pertinens, Nairobiensi committeretur, id accipiendum esse censuimus. Audito ideo quid huiusmodi super negotio sentirent venerabilis Frater Franciscus Brambilla, Archiepiscopus titulo Viminaciensis et in Tanzania Apostolicus Pro-Nuntius, venerabilis Frater Petrus Aloisius Sartorelli, Archiepiscopus titulo Seminensis et in Kenia Apostolicus Pro-Nuntius, Consilium pro Publiciis Ecclesiae Negotiis, ac denique venerabilis Frater Marcellus Oliverius Maradan, Episcopus Portus Victoriae, apostolica Nostra potestate dioecesim Portus Victoriae a Nuntiatura Apostolica Daressalaamensi in Tanzania ad Nairobiensem in Kenia transferimus, ita ut Apostolicus Pro-Nuntius Nairobiensis munere Delegati Apostolici fungatur pro insulis Seychellis, seu pro dioecesi Portus Victoriae. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Haec statuimus,decernentes ut praesentis Litterae firmae, validae et efficaces iugiterexstent ac permaneant, suosque effectus plenos et integros sortiantur et obtineant.

Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertiodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 276

 

Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 

top