The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DIVINUM ILLUD*

MAXIMILIANO MARIAE KOLBE,
PRESBYTERO ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Divinum illud, sancto ipsius Redemptoris ore proditum: «Maiorem caritatem nemo habet, ut anima insuam ponat quis pro amicis suis» (Io. 15, 13), quam aptissimum est ad Maximiliani Mariae Kolbe laudes atque virtutes pressius definiendas, eiusque vitae institutum, item et necessitudines, quae illi sive cum Deo, sive cum fratribus intercedebant, mirifice describenda.

Qui sane, Franciscans familiae sodalis cum esset, quae multa Deo pollicitus erat et praestituit et summa fide persolvit omnia. Attamen eo praesertim omnes nervos industriae suae contendit, ut per abdicationem suae voluntatis soli Deo viveret. Cumque Deus iugiter in eo cresceret, oportuit scilicet eundem quodammodo a se decedere ipsum, atque totem id quod esset quasi in nihilum redigi.

Inde victorias consecutus est multas et egregias: de se, nempe, inquo novum hominem paulatim instauravit; de malo, cuius improbitatem bono retudit; de rebus, quas omnes ad summi Numinis gloriam coinponere studuit; de voluntate laete vivendi, quo quidem homines perpetuo sitiunt, quodque ille penitus abiecit. Quo factum est, ut maximum etiam caritatis documentum daret vitamque pro fratribus profunderet, cursumque vitae consummaret, ab ortu ad occasum admirabilem; idque omni tempore in castissimam Virginem Mariam intuens, Christi Matrem.

Hae autem virtutes et ceterae, quas coluit, tam praestabiles visaecunt, tam laudabiles, in hac potissimum tempestate, ut Ecclesia, Sanctorum mater, et sua auctoritate iudicaverit confirmandas, et hodie illum in album Beatorum referendum constituerit.

Natus est Maximilianus Maria, in pago Zduańska-Wola, qui est infinibus Poloniae, die VII mensis Ianuarii, anno MDCCCXCIV. Eodem ipso die, quo flatus, est sacro Baptismate ablutus, eique nomen Raimundus inditum. Quattuor habuit fratres, quorum duo religiosae vitae institutum ceperunt, aeque atque ipse.

Puer autem omni studio contendebat ut ingenio, praestanti quidem, sed natures pertinaciori, temperaret.

Cum annum quartum decimum ageret, Raimundus Leopolim se contulit, in qua tube Seminarium seu Conventus Fratrum Franciscalium Conventualium ei patebat; ibique in gymnasii studiis versatus est.

Anno MDCCCCX, regulari novitiate incepto et Maximiliani nominesibi indito, vota simplicia, quae dicunt, anno qui proxime successit, mense Septembri, nuncupavit.

Praepositorum voluntati morem gerens, anno MDCCCCXII, Romam petiit studiorum causa, et in ea Romanitatem quandam hausit; itemque illam venerationem erga Summum Pontificem, quam semper integre coluit.

Apostolatus cupiditas fecit, ut «Militiae Mariae Immaculatae» sodalitatem, anno MDCCCCXVII, conderet, qua enitebatur ut adventum regni Dei per Christi Matrem procuraret.

Romae autem ab anno MDCCCCXII ad MDCCCCXIX degit, Collegii Seraphici Internationalis, ut dicunt, alumnus; quo tempore cum philosophiae vacavit in Pontificia Studiorum Universitate Gregoriana, tum etiam sacrae theologiae, in facultate theologica sui Ordinis.

Interim, anno MDCCCCXIV, religionem suam seu Regulam sollemniter professes est atque nomini religioso Maximiliani alterum nomen Mariae adiunctum voluit. Tandem, ut erat in votis, die duo de tricesimo mensis Aprilis, anno MDCCCCXVIII, in templo S. Andreae de Valle, quod est Romae, sacerdotio initiatus est. Verissimum augurium rerum futurarum tunc ea verba fuere, quae ipse in Missarum tabula perscripsit, primis illis adepti sacerdotii diebus: se divinis operatum esse «conversionis peccatorum impetrandae causa» et «pro gratia apostolatus et martyrii».

Confecto autem studiorum cursu, in Poloniam revertit; Cracoviae atque Leopoli ad incrementum «piae unionis» Militiae Mariae Immaculatae se impendit; et commentaria edenda curavit, quorum index «Eques Immaculatae» ac per quae doctrinam et pietatem Marialem in populum innumeris foliis diffundebat. Quo autem menus feliciusque res cederet, praepositi sui Ordinis eum Grodnum traduxerunt. Cum vero, maiora usque moliens, Dei famulus a quodam liberali vino optatum agrum ad Varsaviam impetrasset, anno MDCCCCXXVII, pagum condidit quem ab Immaculata cognominatum Polonica lingua Niepokalanów dixit pagum profecto siugularem, si quidem eius cives ad unum omnes sodales Franciscales erant, et operam multam in hoc unice impendebant, ut Deus, omnium principium, opitulante Virgine Maria, et cognosceretur penitius, et amaretur, impressis scilicet et pervulgatis commentariis, ephemeridibus de re catholica agentibus.

Anno MDCCCCXXX, incitamento Summi Pontificis Pii XI, Decessoris nostri rec. mem., motus, qui missiones catholicas ad exteras gentes augere cupiebat, Maximilianus Maria ad orientales nationes se contulit cum paucis, id exploraturus, num alia ibi locorum arx ab Immaculata appellanda constitui posset. Neque non secunda fortuna fuit. Nam difficultates, quantum vis magnae, nequaquam offecerunt, quin Nagasakii, in Iaponia, eam conderet quam brevissime; immo, quin et floreret et floreat.

Nagasakii autem est Dei serous usque ad annum MDCCCCXXXVI commoratus, quo tempore in Poloniam rediit, a suis moderatoribus revocatus ut pago Niepokalanów praesideret.

Interim, atrox belli furor propinquabat, quo anno MDCCCCXXXIX, Germania et Polonia flagraverunt; atque ille, omnibus fere sodalibus in tuto collocatis, cum paucis locum obtinuit. Tum vero tempestas inperniciem intumuit: Germani enim milites vicum Niepokalanów, die decimo septimo Septembris, eodem anno, ingressi, biduo post Maximilianum Mariam eiusque Fratres deportaverunt in locum Lamsdorf, qui est in Germania, primum, postea Amtitz, in pagum hand longe a Gubin.

In hoc autem captivitatis cameo fuit providus Christi missus, eoque animo ingressus est, ut non solum rem aeque ferret, verium et Deo et hominibus gratias ageret.

Captivitate liberates mense Decembri, anno MDCCCCXXXIX, permenses quattuordecim curas seas omnes in eo posuit, ut sanciis Germanis assideret, profugos exciperet, Hebraeos, ad duo millia, tegeret. Tum, mense Februario, anno MDCCCCXLI, iterum comprehensum deduxerunt eum in carcerem Pawiak, qui est Varsaviae, indeque in «campum exitii», quem Poloni Oświęcim cognominant, Germani vero notiore vocabulo Auschwitz, ex quo numquam discessurus esset.

Hae ultimae quasi vitae stationes simul calvaria, simul gloria eius fuerunt.

In Pawiakensi custodia fuit saepius iniuria lacessitus, et verberatus et laesus hac una de causa, quod firmus et fidelis esset Christi crucifixi amicus, cuius imago e corona religiosae vestis pendebat.

Plurima pro Christi nomine in loco Oświęcim passus est, ubi nulla erat calamitas, quae eius aut corpori aut animo non inferretur. Ille autem consolabatur eos qui, sicut et ipse, in tanta miseria constituti, acerbissimos casus tolerabant, ad aeterna revocans; praeterea diarium suum, seu cibi portionem, haud raro iunioribus et fame pressis distribuit, quorum etiam culpas in se nonnumquam suscepit, incommode aliena patiens. Noctu interdum, per manus et genua reptans, egentibus suggrediebatur propius et, ut poterat, divinis Sacramentis eos reficiebat.

Non mirum ergo si Deus tam egregio vino ac quasi operi suo summam manum admoverit, oblata opportunitate vitae ponendae proximi sui gratia; quod ipse semper optaverat.

Nam, cum captivus quidam e campo aufugisset, delecti sunt ex omnibus decent, qui in vindictam morte afficerentur. Cumque eorumunus conclamasset se nullo modo more velle, quippe qui et uxorem et caros filios revisere cuperet, Maximilianus Maria cum praeside campi breviter collocutus, ultro in eius locum subiit, cum reliquis novem moriturus. Itaque factum est, ut ille salvos et incolumis esset et conservatus, immo et vivat, Christi autem assecla se morti destinaret ipse,unius Dei proximique amore.

Verum tamen et in tali discrimine, sui neglegens, ceteris, ut potuit, prospexit, id cavens, ne ullus in tanta rerum iniquitate desperaret. Ei vero, reliquis omnibus cum superfuisset, postremo est, die XIV Augusti, anno MDCCCCXLI, mors illata, annos nato quadraginta septem, menses septem, dies tot idem, infuso in venas acido venefico.

Postridie vero, quo die Ecclesia universa Mariae festum caelo receptae agebat, corpus eius ustum fuit, cineres dispersi.

Ceterum, admirabilis Maximiliani Mariae vita summo amore, pietate, virtute alebatur. De quibus, etsi breviter, sermonem instituendum putamus.

Atque primum, de pietate, seu de necessitudine quam cum Deo, cum beatissima Virgine Maria, cum caelestibus habuit. Haec sane infide SS. Trinitatis firmissimis infixa erat radicibus, cuius servus Dei semper studiosissimus fuit.

Amore praeterea erga Christum in Eucharistia latentem motus est, ut in pago Niepokalanów adorationem perpetuam institueret, ea ratione, ut bini semper religiosi viri diu noctuque in sacraaede Deosisterent precantes. Quod servus Dei tanti faciebat, lit et caput etinitium totius operis sui duceret.

Ad Mariam quod attinet, loco parentis eam habuit eiusdemque dulcissimae; adeo ut sententiae : Militia Mariae Immaculatae, Eques Immaculatae, voluntati Mariae Immaculatae pareamus, similes, ei communes, praeterquam quod animi indices essent, id etiam ostenderent, quo haec eius religio spectaret: eo nempe, ut Mariam honoraret ob eius candorem potissimum, quem et imitaretur.

Eius vero fides in Deum patebat edam manifesto e fiducia, quam propemodum unicam in Deo habebat. Cui sane Deus pari liberalitate respondit. Quo factum est, ut qui tam pauper esset, ut interdum soleas unamque vestem cum sodalibus communes haberet, eidem vis incredibilis pecuniae fuerit, et opibus floruerit, in aliorum autem commodum destinandis.

De eius autem amore erga Deum et homines tota eius vita loquitur: nam omnis eius industria ad utilitatem aliorum spectavit, adeout eius agendi ratio cum pauperibus, cum derelictis, cum captivis, sive in Germania, sive in Iaponia, sive in loco Auschwitz, novum quoddam creaturarum canticum esset e corde profluens.

Quod hoc etiam admonet, ne devotionem vitae, qua se supposuit pro contubernali illo, cuius meminimus, in campo Oświęcim, fortuitum quiddam iudicemus, sed ut summam universae vitae.

Eius vero virtutes morales innitebantur omnes in sui contemptione. Nam sibi dicta reputabat haec sancti Evangelii verba: «Recumbe in novissimo loco» (Lc. 14, 10). Quae humilitas erumpebat etiam ex oris et corporis habitu, maxime praepositis coram, a quibus semper genu innixus necessaria petebat, quorumque voluntati summa religione patebat, tanto maiore virtute, quo plus incommodi res posceret.

In magna laude est etiam emus prudentia ponenda, quae cum omnibus semper fuit in illo singularis, sive cum Protestantibus, sive cum Hebraeis, sive cum Buddhistis agente. Ad hos quod attinet, eo progressus est, ut nonnumquam et ipsorum monasteria visitaret, et de religione christiana cum eis dissereret benigne audientibus; quos invicem audivit, virtutem ipsius maxime admiratos, qua moti, non solum in commentaries eius de re christiana scripserunt, sed etiam in amorem Mariae, Christi Matris, stint rapti.

Itaque, antequam Ecclesia rem oecumenicam magis magisque proveheret, Maximilianus Maria eam exercebat.

Tum autem eius virtutes, tutu pulcherrimum facinus datae vitae in proximi salutem, quasi hostiae sanctitatis (cfr. Eph. 5, 2), studio, et admirationem omnium concillaverunt et moverunt. Atque visum est rectissime fieri, si testimonia emus praeclarae vitae colligerentur, ut Ecclesia sollemni iudicio confirmaret. Accedit, quod mirae iam sanationes perhibebantur ab eo impetratae.

Quare quaestiones canonicae primum in Patavina, ob difficillimos Poloniae casus, deinde in Varsaviensi et in Nagasakiensi curia, ab anno MDCCCCXLVIII ad annum MDCCCCLI fieri coeptae stint, eiusque scripta diligentissime examinata, de quibus anno MDCCCCLV, die XII mensis Mai, est iudicium editum.

Cum autem e toto fere orbe terrarum postulatoriae litterae mitterentur, quibus petebatur, ut de sanctitate servi. Dei causa inciperetur, maxime instante dilecto Filio Antonio Maria Ricciardi, Postulatore Generali Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, Caietanus S. R. E.Cardinalis Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, idemque causae Relator, in ordinario, ut dicunt, eiusdem Sacrae Congregationis coetu, die XV mensis Mai, anno MDCCCCLX, hoc dubium proposuit: an signanda esset Commissio introductionis causae eiusdem servi Dei, in casu et ad effectum de quo ageretur.

Patres vero Cardinales, eidem Sacrae Congregationi praepositi, et Officiales, disceptante Fidei Promotore Generali, omnibus diligentissime perpensis, affirmative responderunt; atque Ioannes Pp. XXIII, fel. rec. Decessor noster, eodem die edito decreto, Commissioni subscripsit.

Ceteris deinde, suetis coetibus Sacrae Rituum Congregationis actis, quae agenda essent, disputata quaestio est de virtutibus servi Dei, die XXX mensis Ianuarii, anno MDCCCLXIX, in conventu eiusdem Sacrae Congregationis coram Nobis, in quo, cum esset in controversiam vocatum: an constaret de virtutibus theologalibus, de cardinalibus de hisque adnexis in gradu heroico, in hae sententia stetere mimes, constare nempe de virtutibus a servo Dei heroum more cultis; in eamquerem ilico decretum emisimus.

Exercita postea quaestione de miraculis, quae eiusdem nomine invocato a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis consiliis exquisite, nos die XIV mensis Iunii, hoc anno, de duobus pronuntiavimus constare.

Tandem die XVII mensis Octobris, ad sollemnia beatificationis celebranda constituto, coram amplissimo Patrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum coetu, Polonorum maxime, Patrum Synodalium praeterea, Praelatorum, Officialium Romanae Curiae, Religiosarum Sodalitatum, praesertim Fransciscalis familiae, ac frequentissimo christianorum populi grege, in quo multi e Polonia, in tempio S. Petri sacra fecimus Deo optimo maximo. Inter quae, post «Kyrie, eleison» venerabilis Frater Ferdinandus Antonelli, Archiepiscopus titulo Idicrensis, idemque Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum a Secretis, servi Dei vitam breviter perstrinxit, idque Nos poposcit, nomine quoque Postulatoris adstantis, ut ad optatam beatificationem eius veniremus. Cumque peroratio accessisset venerabilis Fratris Ladislai Rubin, Episcopi titulo Sertensis et Synodi Episcoporum Viri a Secretis, Polono sermone habita, tandem formulam beatificationis pronuntiavimus:

«Nos, vota multorum Fratrum Nostrorum Episcoporum, totius Ordinis Fratrum Minorum Conventualium pluriumque christifidelium explentes; Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum praehabito consulto; matura interposita deliberatione et superna luce pie implorata; vi et auctoritate Nostra apostolica venerabilem servum Dei Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum praedicti Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, in album Beatorum ascribimus, facultatem facientes, ut eius festum die eius natali decimo quarto mensis Augusti, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Post autem «Gloria», novum Beatum precatione propria invocavimus, cuius et laudes celebravimus, et exempla sancta Christiano populo, potissimum ex ordine sacerdotali, meditanda proposuimus.

Has autem Litteras sive nunc sive in posterum ratas haberi iubemus, ut vim suam habeant effectumque omnem, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Octobris, anno MDCCCCLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 401-407

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 

top