 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SIQUIDEM CURA*
CURIALE TEMPLUM S. THOMAE, NEOFORI SITUM
IN DIOECESI CULMENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Siquidem cura animarum id praecipue a Nobis
requirit ut subsidia, eademque cum praesentis aetatis adiunctis composita,
christifidelium coetibus suppeditemus, censuimus votis esse accedendum et
precibus venerabilis Fratris Casimiri Iosephi Kowalski, Episcopi Culmensis, qui,
post auditum de more Episcoporum Polonorum coetum, Apostolicae huic Sedi petiit
ut templum Sancti Thomae, sacra nempe curialis aedes quae Neofori exstat,
Basilica Minor fieret. Qua publica comprobatione non solum eiusdem sacrae aedis
magnificentiam amplificari et magni haberi se credere, verum etiam catholica
incepta, tam copiose tamque utiliter a sacerdotibus laicique ordinis fidelibus
inibi inita, et, ut aequum, omnino laudari et magis indies, sicut in omnium
exspectatione est, augeri posse. Quapropter, requa oporteret diligentia
considerata atque Sacra Congregatione pro Cultu Divino sententiam rogata,
apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
paroeciale templum Neoforeuse, quod diximus, Deo dicatum in honorem Sancti
Thomae, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis huiusmodi rite
competunt, servatis tamen iis quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris»
die sexto mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, factum,
servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum
habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis
Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 277
© Copyright 1971- Libreria
Editrice Vaticana
|