 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM VENERABILIS*
BEATA VIRGO MARIA SUB TITULO
«NOSSA SENHORA DA CONCEIÇÃO DA PRAIA» PRINCIPALIS PATRONA
CONSTITUITUR DIOECESIUM PROVINCIAE ECCLESIASTICAE VULGO DE BAHÍA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Cum venerabilis Prater Alvarus Brandao Vilela,
Archiepiscopus Sancti Salvatoris in Brasilia, sua ipsius suorumque presbyterorum
ac fidelium vota significaverit, simulque ceterarum dioecesium omnium provinciae
ecclesiasticae de Bahía, ut Beatam Virginem Mariam, vulgo appellatam Nossa
Senhora da Conceição da Praia, principalem
Patronam eiusdem provinciae declararemus, libenti Nos animo id genus precibus
concedendum esse censuimus. Fore enim maximopere confidimus ut, quem ad modum
christianae illae gentes almam Dei Genetricem magna religione animorumque
utilitate prosecuti sunt, eandem in posterum quoque tempus vel sanctiore animo
ac propensione colant. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu divino,
apostolica Nostra potestate harumque Litterarum vi ac perpetuam in modum Beatam
Mariam Virginem sub titulo vulgo «Nossa Senhora da Conceição
da Praia» praecipuam apud Deum Patronam totius Civitatis de Bahia in Brasilia
declaramus ac firmamus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis quae praecipui
S. Ecclesiarum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Haec edicimus, decernentes praesentes hasce Litteras firmas, validas esse atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris; die quarto mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 279
© Copyright 1971 - Libreria
Editrice Vaticana
|