 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
RHEGIUM URBS*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS MATRIS
CONSOLATIONIS
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Rhegium urbs, quam pulcherrimum prope alluit mare
generosaque tellus incolarum multorum industria nobilitat, tam est inter omnes
ob divi Pauli praesertim memoriam (cf. Act. 28, 13) fideliumque
religionem hire merito celebrate, ut quam libentissime optatis accedendum esse
censuerimus venerabilis Fratris Ioannis Ferro, Archiepiscopi Rheginensis, qui
suo suique populi nomine petiit ut eiusdem urbis sacra ea cedes, quae Beatae
Mariae Virgini sub titulo Matris Consolationis dicata est, Basilicae Minoris
titulo decoraretur. Quo incepto nostro non solum civibus innumerisque eo
advenientibus peregrinis animum addi aestimavimus ad caelestia magis in
diescapessenda, verum etiam dilectis filiis ex Ordine Fratrum Minorum
Capuccinorum, ob egregium iamdiu ibi operam praestitam, debitas grates reddi:
augustum enim dulcissimae Christi Matris simulacrum et religiosa pietate tuentur
ipsi et christianorum coetibus incenso animorum studio venerandum proponunt.
Accedit quod sacram illam Beatissimae Virginis effigiem, pretioso diademate
iterum iterumque cinctam, egregium iam a saeculo XVI templum contegit,
nobilissima arte usque a fundamentis excitatum, proximisque annis vel, ob
saeculorum usum, restitutum vel, ob aerumnosa aetatis humus nostrae verum
adiuncta, nova admodum eademque accommoda molitione exstructum. De sententia
ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino deque apostolica nostra potestate,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum quod diximus ad titulum ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis liturgicis quae sacris aedibus hoc nomine insignibus rite competunt,
servatis tamen iis quae, iuxta decretum de titulo Basilicae Minoris, die VI
mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non
obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae nostrae religiose serventur suosque
effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die duo detricesimo mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus
nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 280
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
|