 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SOLLEMNE SEMPER*
S. THOMAS APOSTOLUS «INDIAE APOSTOLI»
TITULO DECORATUR
CUIUS FESTUM DATUR GRADU SOLLEMNITATIS CELEBRARI IN EA DICIONE.
Ad perpetuum rei memoriam. — Sollemne semper fuit huic apostolicae Sedi, quae
«praesidet caritati» (Ignat. Mart. Ad Romanos, prol.), venerabilibus
Fratribus Episcopis, Apostolis Ecclesiarum (cf. 2 Cor. 8, 23), munera sua
praestare, si modo intellexerit ex ea re aut bona, aut commoda, aut utilitates
christianae societati quoque modo manare posse; idque magis, si sanctorum
apostolorum decus et honor agatur, utpote qui ab ipso Christo mundum universum
peragrare iussi fuerint, Evangelii proferendi causa.
Quam ob rem, cum venerabilis Frater Noster Valerianus S. R. E. Cardinalis
Gracias, Archiepiscopus Bombayensis, Coetus Episcoporum Praeses, proprio nomine
totiusque cleri ac populi christiani Indicae Nationis ab hac apostolica Sede
expostulavisset ut S. Thomas, unus e Duodecim, qui ad communem ac perantiquam
opinionem in eas terras Evangelium invexit ibique facto martyrio periit, titulo
decoraretur «Indiae apostoli» seu ut cultus, iam pridem tanto apostolo tributus,
sollemniter sanciretur, occasione potissimum saeculi XIX abeius martyrio, Nos,
volentes eidem venerabili Fratri Nostro, Coetui Episcoporum, clero atque populo
tam nobilis nationis concedere, simulque christianae rei consulere, bene fieri
censuimus, si ea quae Sacra Congregatio pro Cultu divine statuerit rata habentes
auctoritate Nostra confirmaremus.
Placet ergo S. Thomam titulo «Indiae apostoli» in calendario Indorum proprio
inscribi, cuius diem festum gradu sollemnitatis celebrari.
Contrariis nihil obstantibus.
Haec autem quae per has Litteras statuimus, sive nunc sive in posterum servari
volumus, itemque effectus suos habere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii,
anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 473-474
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
|