The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM SIT*

NUNTIATURA APOSTOLICA REIPUBLICAE ALGERIENSIS CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum sit e maioribus apostolici officii Nostri munus, hodierni temporis necessitatibus ac postulationi consentaneum, Apostolicae Sedis nuntios apud nationum rectores legare quorum prudenti fidelique opera ea in primis agat quae salutem spectet animorum, commodum esse censuimus si Algeriensis Respublica atque Sancta Sedes arctius vinculis inter se coniungerentur, idque sollemni instrumento. Quae cum ita sint, Nos, re qua oporteret diligentia considerata, summa Nostra potestate Nuntiaturam Apostolicam in Republica Algeriensi constituimus, simulque decernimus ut eiusdem sedes in urbe Icosio, seu gallice Alger, sit. Huius vero nuntiaturae Legato officia, iura et privilegia tribuimus quae, praeter pacta conventa peculiaria, huiusmodi muneris propria sunt, ad normam Litterarum Apostolicarum Sollecitudo omnium Ecclesiarum, quas motu proprio dedimus die XXIV mensis Iunii, anno MDCCCCLXIX, quod videlicet officia spectat Legatorum Romani Pontificis. Quae per praesentes Litteras statuimus, firma sint omnino nunc et in posterum, vimque suam habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Aprilis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, p. 471

 

Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top