The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTOPERE AESTIMANDA*

IN REPUBLICA TUNETANA APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR,
CUIUS SEDES IN URBE ICOSIO SEU ALGER,
UT GALLICA LINGUA, COLLOCATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantopere aestimanda ac facienda sit amicitia inter sanctam Christi Ecclesiam atque singulos orbis terrae populos ac nationes, ille facile intelleget, qui secum reputet per eam, cum nempe animi religiosae sociantur pignore pads, posse dives maiore facultate cum suam fidem alere, turn etiam officio, civilis vitae aptius tueri. Accedit quod Ecclesia, firmo coniunctionis et amicitiae vinculo, praedicationis munere liberius fungitur, in qua re tota eius vis et efficacia consistit. Quamobrem, cum inter apostolicam Sedem et Rempublicam Tunetanam publicae necessitudines feliciter iunctae sint, quo magis hae constringantur, visum est Nobis in ea Republica Apostolicam Nuntiaturam constituere, cuius Sedes in urbe Icosio, seu gallice Alger, collocaretur. Quod, post rem bene reputatam, per praesentes Litteras facimus, Legato Pontificio munera, iura, privilegia dantes, quae, praeter pacta conventa, apostolicae Litterae continent a Sollicitudo omnium Ecclesiarum, die XXIV mensis Iunii, anno MDCCCCLXIX editae. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, hae Litterae Nostrae in perpetuum serventur, vimque suam omnem habeant, sive nunc sive in posterum.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Aprilis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 471-472

 

Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top