The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM BEATISSIMA*

TARNOVIENSIS CATHEDRALIS ECCLESIA
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuum rei memoriam. — Cum beatissima Virgo Maria, sancta Christi Mater, caelestes omnes praeter Deum dignitate antecedat, idcirco Ecclesia non solum iam a primaeva antiquitate cultum eidem attributum sua auctoritate probavit, et ab hostibus christiani nominis impugnationibusque defendit, sed praeterea per omnem occasionem auxit, amplificavit, extendit. Non enim eam latet, idque unum semper spectavit, in ipsum Filium, qui est Dei Filius, recidere, quidquid in emus Matris honorem impendatur.

Quam oh rem, cum venerabilis Frater Georgius Ablewicz, Episcopus Tarnoviensis, in Poloniae finibus, suo clerique populique universi nomine dioecesis suae id a Nobis petierit, ut cathedrale templum, Nativitati beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum Basilicae , quam aequissimo animo Nos tanti Praesulis expostulationi ac tam nobilis populi precibus concedendum esse putavimus: non modo enim templum illud est in se ipsum augustissimum antiquitate, arte, supellectile, magnificentia, sed est insuper religione conspicuum, utpote in quo Deo eiusque Matri magno studio, fide, opere cultus tribuatur, et verbum Dei diligenter tradatur, et sancta Christi plebs doctrina instituatur.

Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, statuit, placet cathedrale templum Tarnoviense Basilicae Minoris titulo et honore decorari, omnibus cum iuribus atque liturgicis concessionibus, servatis tamen iis quae, iuxta decretum a «De titulo basilicae minoris», die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum, servanda sunt. Volumus etiam ut quae per has Litteras statuimus sive nunc sive in posterum serventur, vimque suam habeant, contrariis nihil impedientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 472-473

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top