 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAIORES NOSTRI*
IN REPUBLICA SUDANENSI APOSTOLICA
NUNTIATURA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Maiores Nostri Romani Pontifices nuntiaturas
apostolicas apud nationes constituentes, id sane sibi praestituebant, ut non
solum gratiam et amicitiam peterent populorum aut confirmarent, quam rem
profecto tum sanctissirnae religioni nostrae, tum civilibus rebus multum
utilitatis afferre cuique cognitum est, verum etiam ut per eas christianis
populis Pontifices iidem cum suis procuratoribus quasi coram adessent, et,
quantum possent maxime, iuvarent. Quem morem servantes, et ipsi Ecclesiae
sanctae commodis consulere annitimur.
Quam ob rem, ut ea quae innuimus bona etiam in Sudanensi Republica christiana
religio consequi posset, bene fieri visum est, si in ea natione apostolica
nuntiatura conderetur, cuius sedes in urbe Khartum collocaretur, factis nempe
omnibus iuribus atque oneribus, quae tali institute sacri canones statuunt.
Placet ergo in Republica Sudanensi Apostolicam Nuntiaturam statui, cuius sedes
in urbe Khartum ponatur, iuxta ea quae diximus.
Contrariis nihil obstantibus.
Haec autem, quae iussimus, sive nunc sive in posterum firma esse decernimus,
vimque suam omnem habere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis,
anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 474-475
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
|