 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM DE BEATA*
BEATA MARIA VIRGO, QUAM POPULUS
COGNOMINAT
«NUESTRA SEÑORA DE LA PAZ» PATRONA PRAECIPUA
DIOECESIS CARTHADENSIS IN COLUMBIA CONFIRMATUR.
Ad perpetuam rei 'memoriam. — Cum de beata Maria Virgine honoribus augenda,
Christi Matre sanctissima, agitur, eademque christiani populi auxilio atque
praesidio ad salutem certissimo, aequo semper animo petitis concedimus; cum vero
de eadem castissima Dei genetrice pacis conciliatrice res est, tunc ardor ingens
atque cupiditas sanctae Matris gloriae amplificandae animum Nostrum incendunt.
Quam ob rem, cum veneralilis Frater Iosephus Gabriel Calderón, Episcopus
Carthadensis in Columbia, pietate motes erga caelestem Reginam, suo suorumque
cleri ac fidelium nomine, ab hac apostolica Sede petierit ut beatissimam
Virginem Mariam, quam sacra plebs antiquissima religione sub titulo Nuestra
Señora de la Paz veneraretur, quamque idem sacer Antistes principalem dioecesis
Patronam elegisset, talem confirmaret, ad normas Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30, Nos
ea probantes quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, facta olim potestate,
statuit optata permittimus.
Cum ergo constet omnia, quae acta sint, ad iuris normam facta esse, placet
beatissimam Virginem Mariam, sub titulo Nuestra Señora de la Paz, patronam
principalem dioecesis Carthadensis in Columbia confirmari, cum omnibus iuribus
et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus; contrariis nihil
obstantibus.
Ceterum, volumus ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum ad amussim
serventur, vimque suam habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, anno
MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 475-476
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
|