 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTOPERE SINT*
CURIALIS SACRA AEDES SANCTI BENEDICTI,
IN DIOECESI AUGUSTANA VINDELICORUM,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantopere sint, ob praeclaram Sancti Benedicti
memoriam in eumque ubique terrarum pietatem, homines permoti, ut Deum in primis
colerent suorumque assequerentur animorum utilitatem, omnium sermone celebratur.
Nec ideo mirum quod et templa copiosa, eidem sacra, per aevum ex aedificata sint
et coenobia condita, tanti Patris et Magistri praeceptis exsequendis, exemplis
imitatione exprimendis. Quae inter, cum perantiqua illa et clarissima
percenseatur sacra aedes, quam Sanctus Bonifatius, Germanorum apostolus,
extruxit et consecravit ipse; cumque venerabilis Frater Iosephus Stimpfte,
Episcopus Augustanus Vindelicorum, post audit Germanorum Episcoporum coetum, sua
suique christiani populi vota significaverit atque ab Apostolica Sede petierit
ut idem templum, quod, loco vulgo Benediktbeuern situm, curiale ad praesens
habetur, ad basilicae minoris dignitatem eveheretur; Nos, quae Sacra Congregatio
pro Cultu Divino statuit probantes, de apostolica Nostra potestate curialem
sacram aedem, quam diximus, Deo in honorem Sancti Benedicti dicatam, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris decoramus et insignimus. Eidem scilicet omnia iura
et privilegia tribuimus, quae templis huiusmodi titulo insignibus rite
competunt, servatis tamen iis, quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae
Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, datum, servanda sunt. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur, suosque effectus
sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno
MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 476-477
© Copyright 1972 - Libreria
Editrice Vaticana
|