 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
IUSSUM, QUO*
IN REPUBLICA LITORIS EBURNEI APOSTOLICA
NUNTIATURA CONSTITUITUR, CUIUS SEDES IN URBE DAKAR COLLOCATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Iussum, quo Christus Dominus praecepit apostolis
suis ut universum terrarum orbem peragrantes divina hominibus monita traderent
(cf. Mc. 16, 15), tam instat, ut Nos, toto animo in eas rationes atque
consilia incumbamus, quae ad sanctissimam religionem latius propagandam
gentibusque inferendam conducant. Cui sane rei cum Romanae Sedis ceterarumque
nationum mutua amicitia prosit admodum, idcirco sancta Christi Ecclesia curam
hanc egit usque quaque ut cum populis necessitudines coniungeret. Cumque,
opitulante Deo, qui omnia temperat, apostolica haec Sedes et Res publica Litoris
Eburnei secundo rerum cursu in vicem voluntatem sibi conciliaverint, visum est
cum utriusque commodo fieri, si ibiloci Apostolica Nuntiatura
constitueretur, cuius sedes, nunc quidem, in urbe Dakar collocaretur. Quod per
has Litteras facimus, datis iuribus omnibus. Ceterum quod iussimus sive nunc in
posterum robur suum habeat, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iunii, anno
Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 545
© Copyright 1972 - Libreria
Editrice Vaticana
|