 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CATHOLICA ECCLESIA*
TEMPLUM S. TERESIAE, IN FINIBUS
VICARIATUS APOSTOLICI HELIOPOLIS
IN AEGYPTO, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Catholica Ecclesia sanctorum cultura eorumque
honorem apud homines reddendum quasi viam ac rationem semper habuit, quibus
summo Dei Numini plus laudis atque honoris praestaretur. Ecclesia enim cum
sanctos laude, gloria, amplitudine accumulat, non solum in eis virtutes
celebrat, sed praecipue divinae gratiae et benevolentiae fructus, quae est
sanctitatis cuiuslibet causa, fons, origo. Qua re, cum venerabilis Fratris Amand
Hubert rogatu,Vicarii apostolici Heliopolis in Aegypto, eiusque dui et populi,
Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim potestatibus benigne
concesserit ut templum S. Teresiae a Iesu Infante in eiusdem Vicariatus finibus,
in Basilicarum Minorum ordinem eveheretur, factis nempe iuribus atque liturgicis
concessionibus quae ad huiusmodi templa competunt, servatis tamen iis quae iuxta
decretum «De titulo Basilieae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII
factum, servanda sunt, Nos haec omnia probantes, libenter petitis concedimus:
agitur enim de templo omnibus numeris venerabili, in quo ignis divinae pietatis
alitur et gloria Dei per Sanctae Teresiae religionem quaeritur. Contrariis
minime obstantibus. Quae autem per has Litteras mandavimus sive nunc sive in
posterum firma et valida esse statuimus, suosque effectus obtinere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iulii,
anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 546
© Copyright 1972 - Libreria
Editrice Vaticana
|