 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTO SEMPER*
S. FRANCISCUS A CAMPORUBEO PATRONUS
PRINCIPALIS PROVINCIAE GENUENSIS ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM NOMINATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quanto semper usui pietas fuerit ad alendam fidem
et virtutem populi christiani, res est in medio posita, modo breviter
consideretur. Sancti enim, cum sint divinae gratiae fructus laetissimi, et amici
Dei (cf. Io. 15, 15), non solum Christi fideles in petitione gratiarum
plurimum adiuvare possunt, quibus sum ac terrestre hoc iter tutius fiat, verum
etiam iis exemplo virtutunt insigni esse possunt, quas ad beati Pauli apostoli
exhortationem (cf. Phil. 3, 17), presso vestigio, imitentur. Quandoquidem
ergo dilectus Filius Rosarius Franciscus Pasquale, Procurator Generalis Ordinis
Fratrum Minorum Capuccinorum, datis litteris ab hac apostolica Sede petiit, ut
electio et approbatio, a Ministro provinciali eiusdem Ordinis suo suorumque
Fratrum nomine rite facta, qua S. Franciscus a Camporubeo, olim ex eodem Ordine
Sodalis in totaque provincia summe cultus, patronus principalis
provinciae religiosae Genuensis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum designatus
est ad normam instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis» confirmaretur, Nos re attente reputata actis
quea S. Congregatione pro Cultu Divino probatis, aequo animi expostulationibus
concedimus. Placet ergo S. Franciscum a Camporubeo, S. Barnabae loco, patronum
principalem provinciae religiosae Genuensis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum
renuntiari, cuius festum in tota provincia gradu «festi» celebrari, in templo
vero B. M. V. Immaculatae, ubi sacrum eius corpus in Christi pace quiescit,
gradu sollemnitatis. Spero autem non ex incerto concipimus, fore ut per hanc rem
sive fides et religio, sive stadium erga summum Dei numen, tum populitum maxime
Fratrum religiosorum, crescant, augescant, adolescent. Contrariis nihil
obstantibus. Ceterum, haec quae iussimus, nunc et inposterum diligentissime
serventur, suosque effectus habeant.
Datum ex Arce Gandulfi, grope Romam, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Iulii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 547
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
|