PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SI FUIT*
TEMPLUM DEI GENETRICIS TITULO
«MISERICORDIARUM»,
IN DIOECESI S. ROSAE DE OSOS,
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Si fuit umquam titulus, seu appellatio, quo
populus christianus maiore opportunitate Mariam invocaverit, Matrem Christi
amabilissimamque cunctorum fidelium parentem, fuit haec profecto quae per
hand inane «Matris misericordiarum» vocabulum exprimitur. Nam sacra Christi
plebs, quamquam est ab adorando Dei Filio redempta atque gratia munita, in
hoc tamen terrestri itinere ad beatam illam et immortalem patriam tam
multiplicibus periculis saepitur, tam turbidis rebus premitur, tanto malorum
gurgite ab ripitur, ut matre facile carere non possit, quae misericordia
affluat, ad quam confugiat, cui fidat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater
Ioachimus Garcia Ordonez, Episcopus Sanctae Rosae de Osos, suo suique cleri
atque populi nomine, id petierit ut templum B. M. V. titulo
«Misericordiarum», in eadem dioecesi situm, Basilicae Minoris honore atque
dignitate decoraretur, Nos, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu
Divino censuerit, rati posse privilegium hoc fidem atque religionem
christiani populi augere, quam aequissimo animopetita concedimus. Est enim
sacra illa cedes nobilis forma, ampla, aeria, decora, in qua, praesertim,
pietas erga Deum eiusque Matrem alitur quasi ignis, ingenti studio doctrine
sancta traditur. Placet ergo templum hoc titulo Basilicae
Minoris insigniri, cum iuribus et liturgicis concessionibus, servatis tamen
iis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis iunii
factum anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis minime obstantibus. Ceterum
volumus ut quae per has Litteras iussimus sive nunc sive in posterum serventur,
suosque effectus habeant.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romani, sub anulo Piscatoris, die XXVIII
mensis Iulii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 548