The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMVIS SINT*

CURIALIS SACRA AEDES SANCTI BENEDICTI,
IN DIOECESI AUGUSTANA VINDELICORUM,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quamvis salus nostra omnis in Christo, adorando Dei Filio eodemque hominum Redemptore, sit unice ponenda, consuevit tamen Ecclesia, ut inde a maioribus institutum tenet et mos fert, etiam sanctos illos viros studio, honore, veneratione prosequi singulari, quos animi virtus in caelestium sede collocavit; quorum sane integerrima, vitae ratio, divinis amplissimisque cumulata donis, cum sit ipsa laudanda, turn exemplo esse potest ad imitandum, tum etiam subsidio in hoc terrestri itinere ad caelum. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Noster Bernardus S. R. E. Cardinalis Alfrink, Archiepiscopus Ultraiectensis, idemque coetus Episcoporum Hollandiae Praeses, suo suorumque fidelium nomine, id ab hac Petri Sede petierit, ut templum S. Nicolai, in oppido Ijsselstein situm, in suae archidioecesis finibus, titulo Basilicae Minoris honestaretur, Nos, sive tanti viri dignitatis ratione habita, sive ipsius templi momento considerato, hoc est historia, rnaiestate, splendore, fide, pietate in Deum in Eiusque sanctos, aequo animo optatis concedimus, certa spe fore, ut ibidem sanctissima Christi religio maiora usque incrementa capiat. Quare placet templum illud titulo ac dignitate Basilicae Minoris insigniri, cum iuribus omnibus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii datum, anno MDCCCCLXVIII, servanda sent. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur vim que suam sive nunc sive in posterum habeant, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Novembris, anno MCMLXII, Pontificates Nostri decimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 11, pp. 706-707

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 

top