The Holy See
back up
Search
riga

  LITTERAE APOSTOLICAE
SUB PLUMBO DATAE

UNIVERSALE IUBILAEUM ANNI SACRI
MILLESIMI NONGENTESIMI SEPTUAGESIMI QUINTI INDICITUR

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS
PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
 

 

APOSTOLORUM LIMINA, Romana loca dicimus sacra, ubi sepulchra Apostolorum Petri et Pauli digne asservantur pieque coluntur, per quos sanctos patres Urbs facta est non solum discipula veritatis (1), sed etiam veritatis magistra et catholicae unitatis sedes, nunc, appropinquante universali Iubilaeo ibi celebrando, quasi expetendae metae fidelium animis clarius effulgent.
Quae quidem limina saeculorum decursu christianum populum semper impellebant, ut fide ferveret et communionem ecclesialem testaretur, siquidem Ecclesia quae et qualis ipsa sit agnoscit et causam unitatis suae habet in fundamento Apostolorum, a Iesu Christo costituto (2). Iam a saeculo II fideles Romam se conferebant, ut trophaea Apostolorum Petri et Pauli in ipsis locis, ubi custodiuntur (3) viderent atque venerarentur, necnon ad Ecclesiam Romanam accedebant, ut eius basileian, id est regiam maiestatem, contemplarentur (4). Saeculo vero IV peregrinatio, qua Roma petitur, efficitur praecipua eiusmodi pii itineris forma in occidente, similis et ad unum eundemque religionis finem conspirans ac peregrinatio, qua in oriente Ierusalem aditur, ubi Sepulchrum Domini exstat (5).


Prioribus medii aevi temporibus Romam sacrae peregrinationis causa confluunt ii, qui, devincti cathedrae Petri (6), e variis Europae partibus atque etiam ex oriente, praesertim monachi, adveniunt, ut fidem orthodoxam ad sepulchra Apostolorum profiteantur (7).
Idem peregrinandi propositum a saeculo XII ad saeculum XIII auctibus crevit, utpote uberius redditum novis rationibus rei spiritualis pietatisque popularis, quae totam Europam pervagabantur.
His enim ipsis rationibus ditior effecta est vetus illa notio, quam Ecclesia traditione acceperat quaeque aliis etiam religionibus propria fuit, scilicet conceptus peregrinationis pro Deo (8). Tunc enim exortum est Iubilaeum, quasi quidam fructus maturationis effectae in re doctrinali, biblica, theologica (9), quae primum palam apparuit anno 1220, Iubilaeo indicto per Honorium III, Decessorem Nostrum, propter peregrinationem, quae fiebat ad sepulchrum S. Thomae Becket (10); ac deinde, ut notum est, Romam dirigebatur ad basilicas SS. Petri et Pauli, magno illo motu populari et paenitentiali anno 1300 a Bonifatio VIII, item Decessore Nostro (11), confirmato, quo animi veniae a Deo impetrandae et paci hominibus impertiendae inhiabant. Qui motus ad hunc altiorem finem spectabat: ad honorem Dei et exaltationem /idei (12).


Iubilaeum Romae anno 1300 actum initium fuit et exemplum Iubilaeorum, quae exinde sunt subsecuta (a saeculo xv singulis viginti quinque annorum spatiis, nisi interdum ob vicissitudines exteriores haec series fuit turbata); quod quidem documento est venerandam hanc institutionem continuatione et vigore vitali commendari, quibus comprobetur eam ad quamvis aetatem salubriter pertinere.
Asseverari etiam licet Iubilaea, recentioribus bisce temporibus celebrata, hanc praestabilem virtutem servasse, quippe quibus unitas et renovatio Ecclesiae peculiari modo affirmarentur et universi homines excitarentur, ut se fratres agnoscerent viamque pacis ingrederentur.
Hoc ipso saeculo ineunte eiusmodi desiderium est significatum, cum Iubilaeum, anno 1900 a Leone XIII, Decessore Nostro, perageretur; haec fuit exspectatio humanae familiae, quae post quinque lustra exacta non levis periculi et contentionis causis exagitabatur; haec proposita sunt Anno Sacro, undevicesimo exeunte saeculo a peracta humani generis redemptione, anno 1933 extra ordinem indicto; haec fuerunt nobilia optata circa iustitiam et pacificum hominum convictum, quae Pius XII, Decessor Noster, postremo Iubilaeo anni 1950 praestituit.
 

I.
 

In hoc vero Anno Sacro omnes causae primariae et praecipuae praeteritorum Iubilaeorum Nobis inesse videntur atque summatim contineri illis argumentis, quae statuimus, cum Annum Sacrum, oratione die 9 mensis Maii anno 1973 habita, primum annuntiavimus (13); quae quidem argumenta sunt: renovatio et reconciliatio. Haec profecto argumenta proposuimus, ut pastores et fideles ea potissimum meditarentur, dum Iubilaeum in Ecclesiis localibus celebraretur; iisdemque Nostra addidimus hortamenta Nostramque catechesim. Sed animi appetitiones, quae ambobus argumentis enuntiantur, et res altae ac praeclarae, quae iisdem exprimuntur, plenius ad effectum deducentur Romae, ubi peregrinatores ad sepulchra beatorum Apostolorum Petri et Pauli et ad aliorum martyrum memorias facilius antiquos fidei vitaeque Ecclesiae fontes contingent, eo consilio ut paenitentia ad Deum convertantur, caritate solidentur arctiusque cum fratribus per gratiam Dei nostri coniungantur.
Quae renovatio et reconciliatio imprimis ad interiorem pertinent vitam, siquidem in intimis animi penetralibus radix est cuiusvis boni et, pro!, cuiusvis mali: ibi ergo oportet perficiatur conversio, vel metanoia, id est mutatio cursus, quem quis tenet, habitus mentis, optionum, vivendi generis.
Sed etiam ad universam quod attinet Ecclesiam, decem annis a Concilii Oecumenici Vaticani II exitu completis, Annus hic Sacer Nobis videtur quasi quidam terminus temporis, ponderationi et reformationi tributi, et initium novi spatii, quo oportet aedificetur elaborando in re theologica, spirituali, pastorali; quae actio innitatur in fundamentis, praeteritis annis magno cum labore iactis et firmatis secundum principia vitae novae in Christo et communionis omnium in ipso, qui sanguine suo nos Patri reconciliavit (14).

Quod vero ad totum pertinet mundum, haec admonitio de renovatione et reconciliatione peragenda congruit cum iis, quae homines - ubicumque conscii redduntur quaestionum maxime se sollicitantium et ubicumque conflictantur calamitatibus, quae e discidiis ac bellis quasi fratrum caedibus sunt exortae - sincerius sitiunt, videlicet libertatem, iustitiam, unitatem, pacem. Itaque Ecclesia Annum Sacrum annuntians cunctis hominibus bonae voluntatis illam rationem vitae, veluti ad verticem directam, ostendit, qua omnes appetitiones et experientiae ad bonum quoddam Absolutum vereque Universale referuntur, sine quo vanum est sperare fore, ut homines iterum mutuae necessitudinis facultatem veraeque libertatis tutelam inveniant. Etiamsi multis hodiernae consortionis humanae partibus id proprium sit, ut saeculares induant formas, tamen Ecclesia, non quidem iis rebus se interponens, quae ad competentem ipsius dicionem non pertinent, homines inducere cupit, ut sentiant postulatum efficiendae conversionis ad Deum, qui unus est necessarius (15), ac necessitatem omnes actiones eius timore et amore imbuendi: fides enim in Deum est praevalidum humanae conscientiae praesidium et solidum fundamentum illarum necessitudinum, in iustitia et fraternitate vertentium, quas mundus exoptat.
Cum ergo pastores et fideles, Ecclesias omnes locales repraesentantes, piae peregrinationis causa Romam accedent, id signum erit novi cuiusdam cursus animorum, quo scilicet christiani conversioni et reconciliationi fraternae se dedent.
Hos intuentes indices interni animorum habitus, quo peregrinatores afficiuntur, necnon laboris, quo populus christianus, quem illi repraesentant, vires suas spirituales redintegrare nititur, Nos ut dispensatores verbi et gratiae reconciliationis largimur, quantum in Nobis est positum, donum indulgentiae sacri Iubilaei universis, qui Romanam peregrinationem instituunt, et cunctis, qui, impediti ne iter faciant, illis mente sociantur.
 

II.
 

Constat, ex antiquissimo Ecclesiae more, indulgentiam, pluribus, christianae paenitentiae operibus atque usibus adnexam, peculiari modo dono esse datam occasione peregrinationis ad loca, quae per Redemptoris nostri Iesu Christi vitam, mortem ac resurrectionem necnon Apostolorum fidei professionem sancta sacraque reddita sunt. Quam quidem venerandam traditionem nunc quoque persequimur, secundum principia ac normas, quae in Constitutione Apostolica a verbis incipiente Indulgentiarum Doctrina (16), Nosmetipsi statuimus atque hic breviter commemorare placet.
Quoniam Christus «Iustitia» nostra est idemque nostra «Indulgentia» convenienter est appellatus, Nos, qui eiusdem Christi Redemptoris ministros agimus, iuxta traditum Ecclesiae morem, doni indulgentiae libenter participes efficimus christifideles qui, animo ad Deum penitus conversi, sincere et actuose per paenitentiae, pietatis et fraterni auxilii opera profitentur se permanere velle caritate coniunctos cum Deo et fratribus, immo et in ipso proficere (17). Nam huiusmodi participatio profluit et plenitudine bonorum salutis, quae primum posita est penes ipsum Christum Redemptorem in quo sunt et vigent satisfactiones et merita redemptionis eius (18). Qua in Christi plenitudine, unde nos omnes accepimus (19), elucet perantiquum communionis Sanctorum dogma, qua vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium aliorum fratrum Christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate Corporis Mystici Christi, quasi in una mystica persona (20).


Etenim, ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines supernaturali necessitudine inter se coniunguntur, qua sicut peccatum unius etiam ceteris nocet, ita etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert (21). In indulgentia autem Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini, fidelibus participationem communicat huius plenitudinis Christi in Communione sanctorum (22), instrumenta salutis ipsis amplissime suppeditando.
Ita Ecclesia materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios, qui fulcimen inveniunt in Mystico Christi Corpore, quod totum eorum conversioni caritate, exemplo, precibus allaborat. Ita fidelis paenitens validum auxilium invenit in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat hominem novumque induat, in quo revera consistit conversio et renovatio (23). Finis enim, quem Ecclesia sibi proponit in indulgentiis elargiendis, in hoc est positus ut non solum adiuvet christifideles ad poenas debitas luendas, sed etiam eosdem impellat ad pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea praesertim quae /idei incremento et bono communi conducunt (24).
 

III.
 

Quare, quasi interpretes effecti materni Ecclesiae sensus, omnibus christifidelibus apte dispositis, qui, per paenitentiae sacramentum expiati et sacra Communione refecti, ad mentem Summi Pontificis et Collegii Episcopalis oraverint, indulgentiae plenariae donum dilargimur:
1. si sacram peregrinationem susceperint ad unam ex Basilicis Patriarchalibus (hoc est ad Basilicam S. Petri in Vaticano, vel S. Pauli ad Viam Ostiensem, vel Lateranensem Archibasilicam SS.mi Salvatoris, vel Basilicam Liberianam in Exquiliis) vel ad aliam ecclesiam aut locum urbis Romae a competenti auctoritate designatum, ibique devote interfuerint celebrationi liturgicae, praesertim Missae Sacrificio, vel pio alicui exercitio (ex. gr. Viae Crucis, Rosarii Marialis);
2. si visitaverint: turmatim vel singuli, unam ex quattuor Basilicis Patriarchalibus, ex iisque Solis, piis considerationibus vacaverint per congruum temporis spatium, concludendis oratione Dominica, fidei professione qualibet legitima formula et invocatione Beatissimae Virginis Mariae;
3. si, morbo vel alia gravi causa impediti quominus intersint, loco in quo versantur, piae ad Urbem peregrinationi, eidem spiritualiter se adiunxerint, preces suosque dolores Deo offerentes;
4. si, cum Romae versentur et morbo vel alia gravi causa impediantur quominus intersint celebrationi liturgicae vel pio exercitio vel visitationi suae ipsorum communitatis (ecclesialis, familiaris vel socialis), de quibus supra in nn. 1 et 2, eidem communitati spiritualiter se adiunxerint, preces suas suosque dolores Deo offerentes.
Vertente Iubilari Anno, praeterea, vigent ceterae indulgentiarum concessiones, firma tamen norma qua indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest (25); omnes autem indulgentiae semper defunctis applicari possunt in modum suffragii (26).
Iisdem de causis, nempe ut christifidelibus largissima praebeatur copia subsidiorum salutis et ut pastorum, maxime confessariorum, commodis consulatur, statuimus, ut confessarii, qui iubilari peregrinationi intersint, uti possint facultatibus, quibus a legitima auctoritate instructi sunt in sua quisque dioecesi (27) ad audiendas, in itinere et in Urbe, confessiones christifidelium secum peregrinantium, necnon aliorum qui cum iisdem ad ipsos accesserint, salvo iure Paenitentiariorum Basilicarum Patriarchalium circa confessionum sedes iis reservatas (28). Quibus quidem peculiares facultates a Sacra Paenitentiaria Apostolica tribuentur.
 

IV.
 

Supra significavimus hos duos praecipuos fines Anno Sacro esse propositos: spiritualem in Christo renovationem et reconciliationem cum Deo; quos fines non solum ad vitam interiorem uniuscuiusque, sed etiam ad Ecclesiam universam, necnon ad totam quodammodo hominum consortionem spectare. Quare cunctos, ad quos pertinet, enixe adhortamur ad haec ipsa proposita consideranda, ad suscipienda incepta, ad mutuam conferendam operam, ita quidem ut per Annum Sacrum reapse fiant progressus in Ecclesiae renovatione efficienda atque etiam in itinere properando ad quasdam veluti metas, quae, secundum spiritum Concilii Oecumenici Vaticani II, ad futurum tempus prospicientis, Nobis peculiari ratione tordi sunt: scilicet paenitentia, animi purificatio et conversio ad Deum consequenter efficiant oportet, ut actio apostolica Ecclesiae incrementis augeatur.
Per Annum igitur Sacrum studia generosa excitentur ad promovendam evangelizationem, quae in eiusmodi navitate ut primum opus est certissime ponendum. Etenim ad gentes divinitus missa ut sit universale salutis sacramentum (29), Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est (30) eademque in terrestri rerum humanarum cursu eatenus renovatur, quatenus ad excipiendum ac penitius per fidem cognoscendum Evangelium Christi, filii Dei, paratam se praebet, itemque ad eius salutiferum nuntium verbo vitaeque testimonio afferendum.

Iamvero, ipsa proxime celebranda Episcoporum Synodus, cui cum Anno Sacro haud extrinseca tantum ac fortuit aratio intercedit - ex contrario, ut iam monuimus, enitendum est ut ambo ecclesiales eventus apte inter se cohaereant arcteque colligentur (31) – sacris Pastoribus circa Christi Vicarium congregandis directorias normas suasionesque proponet, ut evangelizationem mundi huius temporis, fidei lumine ducti, studiose considerent, ad vota spectando Ecclesiae universae atque ad urgentiores nostrae aetatis necessitates, ratione habita caritatis Christi.
Religiosa igitur verbi Dei auscultatio una cum catechetica institutione christifidelibus cuiusvis ordinis et cuiusvis aetatis impertienda, ipsos christianos homines ad morum purificationem et ad altiorem fidei cognitionem conducat, dubios illuminet ac neglegentes ad evangelicum nuntium laeto animo in vitae suae actionem traducendum permoveat; praeterea omnes impellat ad consciam fructuosamque Sacramentorum participationem; communitates denique ac singulos incitet ad fidem sincere ac fortiter vivendo testandam, ita u t mundo ratio reddatur spei, quae est in nobis (32).

Post decennium ex quo a Concilio Vaticano II magnum salutareque inchoatum est renovationis opus ad pastoralis ministerii, paenitentiae exercitationis et sacrae liturgiae campos quod attinet, opportunum omnino arbitramur, ut id ipsum opus recognoscatur novisque incrementis augeatur; ita quidem ut, iis ante oculos habitis quae Ecclesiae auctoritate firmiter comprobata sunt, inter multa ac diversa experimenta ubique peracta, illa pervideri ac discerni possint, quae reapse valida ac legitima habenda sint, eademque ad rem deducantur alacriore usque studio, secundum normas ac rationes quae pastorali prudentia veraeque pietatis afflatu suadeantur.
Frequentissimus autem peregrinatorum concursus – Pastorum scilicet christifideliumque - e christianis totius terrarum orbis communitatibus, qui fraterno studio coniuncti ad vera bona gratiae et amoris Christi consequenda Romam se conferent, praeclaras sine dubio suppeditabit occasiones proponendi, communicandi, comparandi perpendendique varii generis experimenta, studia et opiniones; quod quidem praesertim eveniet, si congressiones conventusque celebrabuntur, qui ad varios ecclesialis communitatis ordines et ad peritorum coetus spectent, et in quibus precandi usus et firma voluntas apostolatus exsequendi inter se coniungantur.

Peculiarique modo hic necessitatem commemorare cupimus inveniendi aequam iustamque rationem, quae, haud secus ac in sacra liturgia mirum in modum factum est, inter diversa postulata hodierni ministerii pastoralis intercedere debet: scilicet inter traditionem atque renovationis opus; Inter indolem apostolatus christiani suapte natura religiosi atque eius efficacem vim in omnibus socialis vitae campis; inter liberam eiusdem apostolatus sponte agendi rationem, quam charismaticam quidam appellare solent, et fidelitatem erga leges mandato Christi et Ecclesiae Pastorum innixas; quae quidem, ab Ecclesia latae indesinenterque variis temporibus accommodatae, sinunt ut singularia experimenta intra christianam communitatem ita recipiantur, ut aedificationi prosint Corporis Christi, quod est Ecclesia, minime vero obsint (33).
Monere quoque volumus de necessitate, quae magis magisque urget, promovendi illud apostolatus genus, quod ad peculiares loci condiciones et hominum coetus spectat; ita quidem ut, nedum officiat necessariis traditis Ecclesiae institutis, nempe dioecesibus et paroeciis, ex contrario ingrediatur fermentumque evangelicum afferat in illas hodiernae vitae socialis formas - spectantes praesertim ad opifices, ad doctos homines et ad iuvenes - quae saepe differunt a formis vitae ecclesialis a maioribus traditis, atque extraneae videntur communitatibus, in quibus fideles precibus, fide et caritate coniuncti congregantur.
Ipsas quoque rationes catecheseos tradendae sacraeque praedicationis verbi Dei habendae, quae nostrae aetatis necessitatibus respondeant, attento studio perpendere oportebit eo quidem proposito, ut hac in re efficacia consilia capiantur, peculiari habita ratione curae quae ponenda est ut instrumenta communicationis socialis humanae christianaeque progressioni inserviant cum singulorum hominum tum communitatum.
Agitur de quaestionibus maximae quidem gravitatis atque momenti, quas aggredi debebimus et ad quas solvendas gratia Anni Sacri supplicibus precibus atque inclinato capite est imploranda.
 

V.
 

Quemadmodum notum est, id potissimum recentioribus bisce annis Ecclesia expetivit curavitque, ut nuntium caritatis, socialis sensus ac pacis quoquoversus pervulgaret, itemque, quantum esset in ipsa, opera iustitiae et mutuae inter homines necessitudinis foveret ad inopes, segregatos, exsules, vexatos sublevandos, ad hos omnes - dicimus - sive sunt personae sive coetus sive populi.
Quapropter vehementer optamus, ut Annus Sacer, per ea caritatis opera quae fidelibus suggerit et deposcit ab illis, peropportunum etiam tempus sit ad confirmandam fulciendamque moralem conscientiam in cunctis fidelibus et in ipsa ampliore omnium hominum communitate, quo nempe nuntius Ecclesiae poterit dedito studio pervenire.
Antiquissimae Iubilaei origines, si ad leges institutaque Israelis attendas, haud obscure testantur in eodem, vi propriae naturae, huiusmodi socialem indolem inesse. Revera, ut scriptum legimus in Libro Levitici (34), Annus Iubilaeus, quippe cum esset Deo peculiariter dicatus, novam quandam ordinationem secum ferebat illarum rerum omnium, quae ut ad Deum pertinentes agnoscebantur: terrae scilicet, quae inculta quasi quietura relinquebatur prioribusque reddebatur possessoribus; et opum, quoniam oeconomicis ipsis rationibus remissio aeris alieni inscribebatur; et in primis hominis, cuius dignitas ac libertas servorum manumissione vindicabatur. Dei Annus igitur fuit etiam Annus Hominis, Annus Terrae, Annus Pauperum, in eoque universalium humanarumque rerum prospectu novum quoddam lumen fulgebat, ex eo radians, quod absoluta Dei dominatio in cunctam creaturam palam agnosceretur.


Sane etiam in mundo nostri temporis quae maxime quaestiones praesens genus humanum perturbant et affligunt - quaestiones sunt de re oeconomica et sociali, de oecologia, de fontibus energeticis, maxime vero de liberandis oppressis cunctisque hominibus ad pleniorem vitae dignitatem attollendis - eaedem videntur hoc ipso Anni Sacri nuntio illustrari.
Sed iuvat omnes Ecclesiae filios ac praesertim peregrinos, qui Romam petent, cohortari, ut onus quarundam rerum definite faciendarum suscipiant, quas quidem ut beati Petri successor et caput Ecclesiae, quae praeest coetui caritatis (35), nunc publice ostendimus atque commendamus. Nam agitur de caritatis et fidei operibus, quae in bonum fratrum egentiorum, tum Romae tum in ceteris orbis Ecclesiis, sunt exsequenda. Non erunt profecto illustris magnificentiae opera, quamvis haec nullo pacto sint reicienda; plerisque in adiunctis sat erit parva, vel minima - ut nunc dici solet – opera efficere, quae tamen cum indole evangelicae caritatis apte cohaerent.
Fieri enim potest, ut in hac provincia Ecclesia magis magisque in dies sese continere debeat nihilque offerat hominibus nisi viduae pauperculae aera minuta (36), adeo tenues ac modicae sunt eae, quibus utitur, facultates. Verum ipsa bene novit et docet bonum, quod plurimum valeat, illud esse quod humiliore saepiusque incognita via parvis subvenit necessitatibus, parvis medetur vulneribus, quae plerumque in amplis consiliis socialis rei renovandae nullum obtinent locum.


Attamen Ecclesia necessarium esse ducit maxima huiusmodi incepta provehendae iustitiae populorumque progressionis incitare, ideoque invitationem iterum adhibet iis omnibus, qui et possunt et pro munere debent perfectiorem humanarum socialiumque necessitudinum ordinem in mundo constituere, id monens ne a suo opere cessent ob hodierni temporis difficultates neve partium studiis sese superari patiantur. In quo vehementer denuoque vocem attollimus Nostram, ut causam commendemus regionum ad pleniorem cultum civilem enitentium et populorum, qui fame et bello adhuc conflictantur.
Curas intendant in tot necessitates, quibus homines his temporibus saepe premuntur, velut in opus illis comparandum, qui eo vitae rationibus consulere debent, in habitationem, qua multi indigent, in scholam, cui multiplici modo est subveniendum, in auxilia socialia et ad salutem pertinentia, neque omittant, quominus honestatem morum publicorum promoveant et in tuto collocent.
Liceat demum mente humili et sincera votum promere, ut per hunc etiam Annum Sacrum - quemadmodum in praeteritis Iubilaeis evenit - legitimae Nationum auctoritates secum reputent, num fieri possit, pro cuiusque prudentia, ut concedatur indultum, quasi clementiae et aequitatis testimonium, iis praesertim captivis qui satis ostenderint sese in re morali et civili esse emendatos quive misere inciderint in turbas et conversiones politicas et sociales, eo graviores quam ut ipsis omnino possint imputari.

Iam nunc gratum patefacimus animum et effusiorem a Domino benedictionem expetimus illis omnibus operam navaturis, ut hic nuntius caritatis, sensus socialis, libertatis, qualem Ecclesia publice affert, probe confisa a cunctis se intellectum et auditum iri, libenter excipiatur atque in usum rerum politicarum et socialium traducatur.
Quae cum dicimus bene ominantes, persuasum habemus Nos mirabilem persequi traditionem, quae, Israelitica ab lege incipiens, celsissimam sui ostensionem adepta est in Christo Iesu Domino nostro, qui ab ipsis sui ministerii exordiis se praebuit effectorem antiquarum promissionum atque figurarum, cum Anno Iubilaeo conexarum: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde: praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, predicare annum Domini acceptum (37).
 

VI.
 

Si vero aliquod est spirituale commodum, quod cupimus Nos praecipue, ut ex Anni Sacri celebratione reportetur, id quidem incrementum est numeri eorum, qui ex peculiari vitae munere deserviunt Ecclesiae, sacerdotum videlicet imprimis atque sodalium religiosorum.
Etenim ut viae gratiae rationesque salutis, quas Annus Sacer universis christifidelibus ostentat et suppeditat, rite recteque explicentur et adhibeantur, opus semper erit ipsis sacrorum ministris atque etiam Evangelii Christi testibus, qui fratribus suis, id est hominibus huius atque posterae aetatis, indicent per plenam Domini sequelam ipsam viam paenitentiae atque sanctitatis.
Percipienda itaque diligenter vox Dei est, qui numquam desinit electos homines excitare et invitare, ut, sacerdotio ministeriali fungentes ac fidele vitae religiosae testimonium reddentes, famulatui Ecclesiae totiusque generis humani se dedicent et devoveant: alii quidem a Deo rogabuntur, ut, per oboedientiam sacrumque caelibatum sese ipsi offerentes, qua sacerdotes Christi doceant et sanctificent et ducant populum fidelem ubicumque terrarum; alii pariter, viri et mulieres variae aetatis vel condicionis ad religiosam vitam attrahentur, ut, baptismatis promissa altiore vitae ratione implentes, plane vivant in Spiritu vereque proficiant ipsi Ecclesiae hominumque societati. Exoptamus quidem vehementer, ut horum lectissimorum christifidelium multitudo magis magisque augescat et efflorescat, ut per sacerdotium suum vitaeque religiosae actionem Christi laetificum nuntium perferant ad terras extremas gloriamque dent omnes Patri caelesti.
 

VII.
 

Postremo autem efferre ac praedicare volumus christianorum reconciliationem unum esse potissimorum Anni Sacri propositorum.
Etenim, prius quam homines universi reducantur aliquando et restituantur in Dei Patris nostri gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet, qui fide iam agnoverint ac receperint Iesum Christum uti Dominum misericordiae, qui homines liberet et amoris veritatisque consociet Spiritu. Hac quidem ratione Annus Iubilaeus, quem catholica Ecclesia sibi in consuetudines suas ac mores adscivit, peropportunum adferre potest tempus renovandorum recte animorum atque etiam christianorum provehendae coniunctionis.
Praeterea commonefacimus ipsum Concilium Vaticanum II docere omne studium et opus huius reconciliationis christianorum sicut et omnem verum oecumenismum necessario proficisci debere ex interiore aliyua animi mutatione, quoniam ipsa communionis christianae cupiditas nascitur ac maturescit ex spiritus renovatione, ex sui ipsius abnegatione, ex plena amoris exercitatione, ex fidelitate, quae veritati revelatae servatur (38).

Illa autem ipsa in re prorsus agitur verissimeque efhcitur totus oecumenicus motus, ad quem catholica Ecclesia, quantum potest, adhaeret et per quem Ecclesiae atque Communitates cum Apostolica Sede nondum plane coniunctae conquirunt et appetunt perfectam eam communionem, yuam exoptaverat Christus. Munus namque atque officium Ecclesiae totius est iunctionem hanc restituere in integra Ecclesiarum comunione (39). Annus gratiae ergo hoc sensu prae se fert opportunitatem peculiaris paenitentiae ob christianorum discidia, occasionem renovationis tamquam altioris experientiae ipsius vitae sanctimoniae in Christo, progressionem ad optatam illam reconcihationem per crebriores colIocutiones atque solidam adiutricem christianorum operam in procuranda orbis salute: ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus (40).
Quid itaque Nostri consilii sit, quaeve Nostra vota de Anni Sacri celebratione in hac Urbe Roma, iterum ostendimus. Nunc vero Fratres Nostros Episcopos omnesque Pastores ac fideles Ecclesiarum toto orbe dispersarum, earum etiam quae cum Romana Ecclesia non omnino communicant, quin immo omnes credentes in Deum hortamur, ut saltem animo hanc gratiae atque redemptionis mensam pie participent, in qua Christus se praebet ipse magistrum vitae.

Quorum sane cum fidelibus, ad sepulchra Apostolorum antiquorumque Martyrum peregrinantibus, fidem in Deum Patrem omnipotentem atque misericordem et in Iesum Christum, Redemptorem nostrum, profiteri optamus.
Ad Nos quod attinet ipsos, velimus profecto, ut omnes Romam petentes Petri videndi gratia (41) id apertius in Sacro Anno per Nos verum experiantur, quod S. Leo Magnus scripsit: In universa namque Ecclesia, Tu es Christus, Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua quae confitetur Dominum magisterio huius vocis imbuitur (42).
Hoc etiam velimus optemus: fore nempe ut ingens fidelium multitudo, ministerio Nostro atque fratrum Nostrorum sacerdotum ad fontes Salvatoris accedat (43); sanctaque Porta, quam ipsi in vigiliae Nativitatis nocte aperiemus, certum huius novi aditus ad Christum indicium sit, qui solus est Via (44) idemque Porta (45), atque etiam paternae illius dilectionis, qua animum omnibus patefacimus, amoris plenum et pacis cupidum.
Beatissimam Virginem Mariam, interea, precamur, almam Redemptoris parentem eandemque Ecclesiae, gratiae ac misericordiae Matrem atque reconciliationis ministram novaeque vitae exemplar fulgidissimum, ut intercessione sua cunctis fratribus filiisque Nostris gratiam Sacri huius Anni a Filio suo impetret, quae eos renovet atque servet; eiusque manibus atque tordi Matris tanti negotii initium, incrementum ac perfectionem absolutam permittimus.
Has vero Litteras Nostras plane efficaces esse et fore volumus, adeo ut quae per eas exposita ac decreta sunt, ab illis omnibus, ad quos res pertinet, religiose serventur atque igitur vim suam obtineant, contrariis quibusvis nihil obstantibus. Si quis autem, sciens vel insciens, secus egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Maii, in sollemnitate Ascensionis Domini, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.
 

EGO PAULUS

CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS

 

(1) Cfr. S. LEONIS MAGNI Sermo LXXXII, 1: PL 54, 422

(2) Cfr. Apoc. 21, 14

(3) Cfr. testimonium Gaii, viri ecclesiastici, qui vixit temporibus Zephyrini Pp. apud EUSEBII Historia Ecclesiastica, II, 25, 7

(4) Cfr. Inscript. Abercii, episcopi Hierapolitani in Phrygia (saec. II): M. GUARDUCCI, L’iscrizione di Abercio, «Ancient Society» 2, 1971, pp. 176.177

(5) Cfr. S. MAXIMI TAURINENSIS , Homilia 72: PL 57, 405B

(6) Verba in epistula continentur, quam S. Columbanus anno 613 ad Bonifatium Pp. IV dedit: Sancti Columbani opera, ed. G.S.M. Walker, Dublin 1957, p. 48

(7) Circa hanc consuetudinem cfr. F. M. MICNANTI, Istoria della sacrosancta basilica Vaticana. . . ., Roma-Torino 1867, p. 180

(8) Cfr. universe B. KÖTTING, Peregrinatio religiosa, Wallfahrten in der Antike und das Pilgerwesen in der alteri Kirche, Regensburg 1950). Tunc enim exortum est Iubilaeum, quasi quidam fructus maturationis effectae in re doctrinali, biblica, teologica (R. FOREVILLE, L’idée de Jubilé chez les théologiens et les canonistes (XIIXIII s.) avant l’institution du Jubilé romain (1300), «Revue d’Histoire Ecclésiastique» LVI, 1961, pp. 401-423

(9) R. FOREVILLE, L'idée de Jubilé chez les théologiens et les canonistes (XII-XIII s.) avant l'institution du Jubilé romain (1300), «Revue d'Histoire Ecclésiastique» LVI, 1961, pp. 401-423

(10) P. PRESSUTI, Regesta Honorii III, Roma 1888-95, 1840; textus apud R. FOREVILLE, Le Jubilé de Saint Thomas Becket du XIII au XV siècle (1220-1470). Etudes et documents, Paris 1958, pp. 163-164

(11) Litterae Ap. sub plumbo datae Antiquorum habet fida relatio, 22 Febr. 1300: Extravagantes, comm. V, IX, 1

(12) Cfr. Glossa IOANNIS Card. MONACO circa easdem Litteras Apostolicas

(13) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio qua christifidelibus in Basilica Vaticana coram admissis nuntiat Se universale Iubilaeum in annum MCMLXXV indixisse, 9 m. Maii a. 1973: AAS 65, 1373, pp. 322-325

(14) Cfr. 2 Cor. 5, 18-20; Rom. 5, 10

(15) Cfr. Luc. 10, 42; Matth. 6, 33

(16) Indulgentiarum Doctrina: AAS 59, 1967, pp. 5-24

(17) Cfr. Nostr. Epist. ad E.mum P. D. Maximilianum S. R. E. Cardinalem de Furstenberg ob indictum universale maximumque iubilaeum in annum MCMLXXV, Iniziandosi ufficialmente, 31 m. Maii a. 1973: AAS 65, 1973, pp. 357-360). Nam huiusmodi participatio profluit e plenitudine bonorum salutis, quae primum posita est penes ipsum Christum Redemptorem in quo sunt et vigent satisfactiones et merita redcimptionis eius (Indulgentiarum Doctrina, 5: AAS 59, 1967, p. 11

(18) Indulgentiarum Doctrina, 5: AAS 59, 1967, p.11

(19) Cfr. Io. 1, 16

(20) Indulgentiarum Doctrina, 5: AAS 59, 1967, pp. 10-11; cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, III, p, 48, a. 2 ad 1 et q. 49, a. 1

(21) Indulgentiarum Doctrina, 4: AAS 59, 1967, p. 9

(22) Cfr. Indulgentiarum Doctrina, 8: AAS 59, 1967, p. 16

(23) Cfr. Epist. ad Rev. Constantinum Koser, Ordinis Fratrum Minorum Vicarium Generalem, septingentesimo anno volvente ab «Indulgentia Portiunculae» per Honorium Pp. III Sancto Francisco concessa, Sacrosancta Portiunculae ecclesia, d. 14 m. Iulii a. 1966: AAS 58, 1966, pp. 631-634

(24) Indulgentiarum Doctrina, 8: AAS 59, 1967, p. 17

(25) Cfr. Ench. Indulg. norma n. 24, § 1

(26) Cfr. Ench. Indulg. norma n.4

(27) Cfr. Litt. Apost. Pastorale Munus motu proprio datae, I, 14: AAS 56, 1964, p. 8

(28) Cfr. Prima Synodus Romana, a. D. MCMLX, art. 63

(29) Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947

(30) Ad Gentes, 2: AAS 58, 1966, p. 948

(31) Sermo ad Membra Secretariae Generalis Synodi Episcoporum habitus: AAS 66, 1974, p. 259

(32) Cfr. 1 Petr. 3, 15

(33) Cfr. Rom. 15, 2; 1 Cor. 14, 3; Eph. 4, 12

(34) Lev. 25, 8 sqq.

(35) Cfr. S. IGNATII ANTIOCHENI Epist. ad Romanos, Inscr.: Funk 1, 252

(37) Cfr. Luc. 21, 2; Marc. 12, 42

37) Luc. 4, 18-19

(38) Cfr. Unitatis Redintegratio, 7: AAS 57, 1965, p. 97

(39) Ibid. p. 96

(40) Io. 17, 21

(41) Cfr. Gal. 1, 18

(42) Sermo III: PL 54, 146

(43) Cfr. Is. 12, 3

(44) Cfr. Io. 14, 6

(45) Cfr. Io. 10, 7. 9
 

top