![]() |
![]() |
|
PAULUS PP. VI
LUMEN ECCLESIAE
Dilecti fili, 1. LUMEN ECCLESIAE atque mundi universi, ut merito praedicatur, Sanctus Thomas Aquinas hoc anno singularem in modum sollemniter colitur, cum septimum saeculum sit impletum a morte, quam die VII mensis Martii anno MCCLXXIV, in Fossae Novae coenobio obiit, dum iussu Beati Gregorii X, Decessoris Nostri, ad Generale Concilium Lugdunense II se conferebat. Novo quodam animorum ardore in hac anniversaria memoria investigationes factae sunt, scripta edita, conventus acti in multis studiorum Universitatibus altiorumque disciplinarum domiciliis, praesertim in hac alma Urbe, ubi opera Fratrum Praedicatorum Ordinis, cuius alumnus fuit ipse Thomas, peramplus coetus est congregatus. Menti quidem Nostrae adhuc observatur spectabile illud auditorium maximum Pontificiae Universitatis, e nomine eiusdem Sancti Thomae Aquinatis appellatae, illustribus refertum viris studiosis, qui ex omnibus orbis partibus advenerant. Illos oratione, quam habuimus, ad pergendum nobilem laborem confirmavimus; illis hunc ipsum laborem sumus gratulati; coram illis magnum istum Ecclesiae Doctorem extulimus laudibus. Atque, post aliquod tempus transactum, hominum animos convertimus ad reditum Sancti Thomae, qui absque dubio necopinato, sed modo prorsus eximio evenit; quo comprobatur id, quod supremum Magisterium sapienter edixerat: illum esse ducem studiorum philosophicorum ac theologicorum gravem sane atque talem, ut nemo pro ipso possit substitui (1); etenim, e multis signis datum est Nobis cognoscere, quantopere eius doctrina his etiam temporibus hominum mentes adhuc moveat ac tangat. 2. Nunc vero propositum est Nobis dicta verba Nostra satius explanare, in
luce ponendo plura, quae in Aquinatis doctrina ad divinam revelationem tuendam
atque pervestigandam magni ponderis sunt; quibus efficitur ut - quemadmodum
Ecclesia fecit neque in praesenti facere desinit - ille commendetur ,aequalibus
nostris ut artis ratiocinandi magister sicut Nos ipsi eum appellavimus (2), et
veluti ductor ad componenda problemata philosophica cum problematibus
theologicis, et - hoc etiam addere libet - ad altiorem reconditamque scientiam
in universum recte apteque ordinandam. 3. In comperto equidem habemus non omnes nostra aetate haec eadem sentire. Non
autem Nos fugit saepenumero S. Thomae diffidi vel repugnari eo quod doctrina
eius leviter obiterque attingatur, immo nonnumquam eo quod ipsa eius opera
nequaquam legantur ac nullum studium iis impendatur. Itaque et Nos, quemadmodum
Pius XI fecit, cunctos, qui maturam conscientiam circa modum in hac re se
gerendi sibi comparare cupiunt, hortamur: Ite ad Thomam (5),
Exquirite et legite opera S. Thomae — libet sane hoc repetere — non tantum ut in
abundantibus illis thesauris mentis tutam inveniatis alimoniam, sed etiam, ac
quidem imprimis, ut ipsi perspiciatis incomparabilem altitudinem, ubertatem,
momentum doctrinae, quae ibidem continetur.
I. 4. Ut
perennis S. Thomae magisterii vis in Ecclesia et in eruditorum coetibus recte
aestimetur, necessarium profecto est non solum textus ab eo exaratos directa et
expleta cognitione complecti, verum etiam eas rerum historicarum et doctrinalium
considerare condiciones, in quibus ipse vixit suamque operam magistri et
scriptoris exegit. 5. Ei vero, qui ad sociales ac politicas rationes attendat, notiores profecto
sunt vices, quae penitus suetam Europae faciem immutarunt: victoriam dicimus ab
Italicis Mumclpns partam de vetusto dominatu Mediae Aetatis Imperii, iam ad
occasum vergentis; promulgatam in Anglia «magnam Chartam» iurium; iunctas inter
se foedere «anseatico» in septemtrionali Europa liberas Civitates, quae nauticam
et mercatoriam rem factitabant; Francogallorum Regni progredientem conversionem;
provectas sive res oeconomicas Urbium quaestuosarum, quas inter Florentia
celebratur, sive doctrinas in maximis studiorum Universitatibus, cuiusmodi
fuerunt Lutetiae Parisiorum schola sacrae theologiae, Bononiae schola iuris
civilis et canonici, Salerni schola artis medicae; latissime evulgatas
scientiarum inventiones et philosophicas lucubrationes Arabum Hibericorum, novas
demum institutas cum Oriente necessitudines post militum crucesignatorum
expeditiones. Tertiodecimo ipso saeculo animadvertere datur singularis quaedam propensio ad
asserendam «autonomiam» seu libertatem ordinis temporalis a sacro et spirituali
ordine, atque adeo Status ab Ecclesia, quemadmodum in omnibus fere vitae
humanique cultus regionibus flagrans excitatur studium bonorum terrestrium,
itemque renovata rerum, quae in mundo sunt, consideratio, divertente humana
ratione a fidei religiosae primatu. Ex altera vero parte, eodem saeculo per
propagationem Ordinum Mendicantium magis magisque invaluit latissimus
spiritualis renovationis motus, qui cum a paupertatis amore et a studio
evangelici nuntii impulsum ductumque susciperet, effecit ut inter populum
christianum instantius necessitas adverteretur ad verum et germanum Evangelii
spiritum redeundi. 6. Huiusmodi sentiendi habitus in generali componitur doctrina de iis quae
intercedunt vinculis inter animi culturam et religionem, inter humanam rationem
et fidem; quam doctrinam Thomas delineavit secundum novas emergentes quaestiones
novasque invalescentes postulationes in re philosophica et theologica, quae
progressui rerum socialium et doctrinalium illius aetatis respondebant. 7. Etsi tunc in rerum natura exploranda vix adhiberi coepta erat experimentalis
methodus, ac nondum praesto erant instrumenta - qualia postmodum Rogerus Baco
praevisurus erat – quibus naturales disciplinae applicarentur ad res immutandas
et in hominum usum convertendas, nihilominus iam certo constabat de humanae
rationis vi ac momento in rebus creatis investigandis atque in universo mundo
interpretando. 8. At hoc loco gravis exsistit quaestio de novo modo intellegendi necessitudines,
seu relationes inter rationem et fidem atque - prospectu in hanc rerum
provinciam longius prolato - ut supra innuimus, inter universum rerum
terrestrium ordinem et ordinem veritatum religiosarum, ac maxime christiani
nuntii. Maxima profecto fuerunt S. Thomae et audacia in veritate quaerenda, et spiritus
libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum
propria, qui, dum nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana
philosophia, hanc tamen a priori minime respuunt. Quare, in
christianae doctrinae historia eius nomen in numerum refertur praecursorum,
quibus novus philosophiae atque scientiae universalis cursus debetur. Caput
autem et quasi cardo doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii
scie praeditus erat, quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter
rationem et fidem, in eo positum est, quod mundi saecolaritatem
cum arduis ac severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese
subduxit ab inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda,
neque tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis
ordinis. 9. Affirmare licet S. Thomam, superando quandam exaggerati supernaturalismi
formam, qualis in Mediae Aetatis scholis invalescebat, ac simul
obsistendo saecularismo, qui apud Europae scholas propagabatur per
Aristotdis doctrinam iuxta naturalismi placita perperam interpretatam, scite
ostendisse — sive doctrinali ratione sive re, nempe suo scientificae
investigations exemplo — quomodo in sua ipsius doctrina ac vita haec apte
inter se coniungerentur: scilicet sive plenam et absolutam fidelitatem erga Dei
Verbum cum animo maximae patente ad mundum ad eiusque veri nominis bona, sive
renovationis ac progressus studium cum proposito quodvis doctrinae aedificium
constituendi in solido traditionis fundamento. 10. Tale autem studium quaerendi veritatem eique totis viribus inserviendi - quod S. Thomas censuit munus totius suae vitae proprium idemque docendo scribendoque egregie explevit - efficit, ut ipse merito appellari possit «apostolus veritatis» et omnibus in exemplum proponi, qui docendi munere funguntur. Sed ipse oculis nostris refulget etiam tamquam mirificum docti christiani hominis specimen, qui, ut nova temporum fermenta percipiat novisque progredientis culturae postulatis respondeat, minime putat esse discedendum a fidei, traditionis, Magisterii via, quae et antiquitatis divitias ei affert et divinae veritatis sigillum; atque ut divinae huic veritati fidelis perstare possit, is multiplices non respuit veritates ohm aut in praesenti rationis ope repertas, hac etiam de causa quod — ut Angelicus ipse ait — easdem, a quovis prolatas, agnoscit a Spiritu Sancta originem suam repetere: Verum, a quocumque dicatur, est a Spiritu Sancta sicut ab infundente naturale lumen, et movente ad intelligendum et loquendum veritatem (16). 11. Illud potius fatendum est Thomam, ob firmissimas radices, quibus in fide
divina defixus erat, prohibitum esse, ne humanis magistris, novis vel antiquis,
servili more se addiceret, Aristotele non excepto. Eius mens patet quidem ad
omnes veritatis progressus, a quocumque doctrinae fonte proficiscuntur; idque
prima est facies eius universalismi. At alia est facies pariter vera, in
qua magis fortasse apparet ingenii eius nota ac persona: id est summa libertas,
qua ad omnes accessit auctores, nulli autem terrenae auctoritatis propositioni
sese devinxit. In hac autem libertate atque mentis «autonomia», ad rem
philosophicam quod attinet, est vera magnitudo ad eum pertinens, utpote
veritatis indagatorem. 12. Et S. Thomas, quamvis veritatem acutissime indagando ad supremum humanae
rationis culmen ascenderet, nihilominus pueri veluti animum induebat erga
excelsa atque ineffabilia fidei mysteria; ideoque ante Christi truci affixi
imaginem atque ante altare flexis sistere genibus solebat, ad intellectus lumen
impetrandum et cordis puritatem, quae sinunt arcana Dei clare introspicere (23). Ultro fatebatur scientiam suam magis precatione quam studio comparatam
esse (24), atque interea vividum servabat sensum divinae transcendentiae, adeo
ut tamquam praecipuam condicionem, cuilibet theologicae investigationi
praeponendam, hanc statueret sententiam: tanto in hac vita Deum perfectius
cognoscimus quanto magis intelligimus eum excedere quidquid intellectu
comprehenditur (25). Quae sententia habenda est non solum primarium
principium et quasi fundamentum illius methodi investigationis, a quo originem
ducit theologia «apophatica», quam dicunt, sed signum est etiam humilitatis eius
intellectus eiusque spiritus adorationis. 13. In opere explendo, vi cuius christiana doctrina Medii Aevi ad sui
splendoris culmen evecta est, S. Thomas suis unius viribus non egit. Nam ante et post ipsius aetatem plures ahi clarissimique
doctores in idem allaboraverunt propositum: quorum in numero recolendi sunt S.
Bonaventura — cuius quoque exitus septem post revoluta saecula commemoratur, cum
ipse eodem, quo S. Thomas obierit anno —, S. Albertus Magnus, Alexander Halensis,
Duns Scotus. At sine dubitatione, ex providentis Dei consilio, universae
theologiae ac philosophiae «scholasticae», ut communiter appellatur, supremum
fastigium a S. Thoma impositum est, eiusque opera cardo primarius in Ecclesia
est defixus, circa quem Christiana doctrina tunc ac postea verti potuit ac tuto
incrementis proficere.
II. 14. Non
solum spectatis historicis et doctrinalibus condicionibus, in quibus Aquinas
versatus est, nomen eius eminet, sed etiam ratione doctrinae, quae eiusmodi est,
ut aetates omnes exsuperet, quae a saeculo XIII ad nostra usque tempora
successerunt. Hoc enim saeculorum spatio Ecclesia perennem thomisticae doctrinae
vim atque momentum agnovit, praesertim autem in sollemnioribus quibusdam
adiunctis, ut in Conciliis Oecumenicis Florentino, Tridentino et Vaticano I (27),
occasione promulgationis Codicis Iuris Canonici (28), atque in Concilio Vaticano
II, de quo rursus infra dicturi sumus. 15. Ut paucis hic rationes, quibus innuimus, perstringamus, satis sit primum
memorare realismum gnoseologicum atque ontologicum, in quo prima
ac praecipua philosophiae S. Thomae nota ponenda est. Loqui etiam possumus de
realismo critico qui, utpote conexus cum sensuum cognitione ac proinde cum
rerum obiectivitate, efficit ut «esse» veram prorsus ac solidam
significationem recipiat. Ita hic realismus sinit ulteriorem mentis operationem,
quae, etsi universalia reddat ea quae sensibus percepta sunt, ab his tamen non
ita seiungitur ut in vorticem dialecticum rapiatur merae cognitionis
subiectivae, ac tandem, necessario veluti motu, ad agnosticismum plus
minusve absolutum perducat. Primo in intellectu cadit ens, ait
Doctor Angelicus celebri quodam loco (29). Ac primario hoc principio innititur
S. Thomae gnoseologia, cuius praecellens novitas in eo consistit, quod
aequabiliter pensat et aestimat tum sensuum experientiam, tum ea quae
conscientia authentice percipit in cognitionis processu. A quo quidem,
critico examine accedente, initium sumit sana ontologia, ac proinde tota
doctrinae theologicae aedificatio. Hanc ob causam S. Thomae doctrina definiri
potuit tamquam philosophia entis, quod videlicet consideratur tam in sua
universali ratione, quam in existentiae suae condicionibus; exploratum pariter
est ab hac philosophia Aquinatem ascendere ad theologiam Entis divini,
quatenus in se ipsum subsistit et quatenus sese revelat per Verbum suum, per
eventus oeconomiae salutis, ac praesertim per Incarnationis mysterium. 16. Ut huiusmodi philosophia ac theologia reapse haberi possit, sine
dubitatione cognoscendi veri facultas agnoscenda est intellectui humano, qui
fundamentaliter sanus est ac praeditus quodam sensu entis; intellectus autem
inclinatur ad se coniungendum cum ente in quavis parva vel magna experientia
rerum, prout exsistunt, ut eas in se plene recipiat, atque ita progrediatur ad
ultimas rationes causasque ponderandas, quibus eaedem definite explicentur.
Revera S. Thomas, ut philosophum ac theologum christianum addecet, in unoquoque
ente participationem aliquam Entis absoluti detegit quod creat, sustentat suaque
vi movet ex alto rerum creatarum universitatem, omnem vitam, quamlibet
cogitationem et fidei actum. 17. Alia denique est ratio, cur S. Thomae doctrina perenni vi ac momento gaudeat. Cum universalitatem et transcendentiam supremarum rationum statueret veluti caput suae philosophiae (scilicet ens) suaeque theologiae (Ens divinum), hac de causa ipse noluit conficere aliquam doctrinae summam in semet ipsa conclusam et definitam, sed ita compositam doctrinam condidit, quae continenter locupletari posset incrementisque augeri. Quod enim ipse consecutus est excipiens fructus philosophiae antiquae et Mediae Aetatis nec non rariora admodum elementa vetustarum disciplinarum naturalium, idem semper iterari potest circa quodlibet elementum reapse validum, quod vel philosophia vel ipsae provectissimae disciplinae naturales attulerint; idque confirmatur plurium auctorum usu, qui in ipsa S. Thomae doctrina invenerunt optima adminicula, quibus multae conclusiones particulares pervestigationis philosophicae ac scientificae inseri possent in universalem rerum contextum atque visionem. 18. Quod autem hoc loco iterum asseverandum est, Ecclesia, etsi minime
dubitet certos agnoscere terminos ac fines in S. Thomae doctrina, praesertim
quoties haec magis colligatur cum notionibus cosmologicis et biologicis Mediae
Aetatis propriis, nihilominus monet non omnes opinationes philosophicas et
scientificas aequabiliter locum sibi vindicare posse in christiana sentiendi
de mundo ratione, nedum prorsus christianas haberi. Re vera, ne ipsi quidam
philosophi antiqui, inter quos Aristoteles Thomae carissimus, tales habiti sunt,
vel suscepti ab eo integre ac sine iudicio. Ad eos enim quod
attinebat, Aquinas principia sectatus est, quae etiam hodie valent ad
decernendum liceatne a christianis recipi doctrinam philosophicam et
scientificam huius temporis. 19. Via autem, quam S. Thomas tenuit in hoc comparandi opere propriasque
faciendi aliorum sententias, exemplum praebere potest nostri quoque temporis
studiosis. Constat, enim, eum quasi quoddam mentis colloquium inivisse cum
omnibus sapientibus doctoribus antiquitatis suaeque aetatis, tam christianis
quam non christianis. Is perscrutabatur eorum sententias, opiniones,
dubitationes, difficultates, quarum quidem studebat reperire causas et sedes
ideologicas, neque raro condiciones societatis et culturae, quibus
afficiebantur. Dein eorum exponebat cogitata, potissimum in «Quaestionibus» et
in «Summis». Non vero recensebantur tantum difficultates dissolvendae vel
obiectationes refutandae, sed dialectico modo proponebatur illa agendi
ratio, qua is movebatur ad certas theses de argumentis, quae deliberanda erant
atque excutienda. Interdum dimicabatur sereno et nobili animo, cum verbi causa
agebatur de oppugnata aliqua tutanda veritate: contra errores, contra
gentes, contra impugnantes, et ita porro. At semper ipse colloquium
instituebat, quod fiebat mente penitus alacriterque parata ad verum agnoscendum
et accipiendum a quocumque proferebatur; immo non semel impellebatur, ut in
meliorem et benigniorem partem interpretaretur sententias, quae ex ipsa
disputatione comprobabantur falsae. 20. Designare cupimus postremam nunc laudem, quae plurimum quidem confert ad
perennem utilitatem et praestantiam doctrinae S. Thomae: videlicet proprietatem
linguae pellucidae, pressae, essentialis, quam sibi comparavit ac procudit
docendo et disputando et libros suos conscribendo. Iterare sufficit hac de re id
quod legebatur in antiqua liturgia dominiciana diei festi Aquinatis: Stilus
brevis, grata facundia: celsa, firma, Clara sententia (32).
Haec tamen non ultima causa est, cur utiliter ad Sanctum Thomam confugiatur
hoc ipso tempore nostro, quippe quo sermo usurpetur saepe vel implicatior et
tortuosior, vel rudior et incultior, vel etiam magis ambiguus, quam ut ibidem
conspici possint et cogitationis splendor et vinculum inter eos, qui ad
participandam veritatem et communicandam vocantur.
III. 21. Septimo vertente saeculo a
S. Thomae obitu, iterum commonere iuvat quid Ecclesia sentiat de eius munere in
recte ordinandis sacrae theologiae et philosophiae studiis. Hoc modo clars patebit, cur eadem statuerit, ut catholicae scholae Aquinatem
tamquam «Doctorem Communem» hac in provincia agnoscerent et sequerentur. 22. Tali igitur modo Ecclesia testari voluit, per ipsam S. Thomae doctrinam, tum
suum ipsius Magisterium sublimiter, plene ac fideliter esse propositum, tum
etiam «sensum fidei» totius populi Dei, quae quidem apparuerant in homine
omnibus cumulate necessariis dotibus, atque historiae tempore admodum opportuno. 23. Porro, cum longum sit memorare cunctas testificationes tanti sive
Ecclesiae sive Pontificum in S. Thomam obsequii, hic tantummodo meminisse
iuvabit, exeunte superiore saeculo — quo iam ubique animadvertebantur
consectaria eversae illius aequilibritatis inter rationem et fidem — ab iis
iterum propositum esse eius exemplum eiusque magisterium, quippe quae conferrent
unitati inter religiosam fidem, animorum culturam civileque consortium
instaurandae, modis sane diversis pariterque temporum novitati accommodatis. 24. Ab ipso Concilio Vaticano II S. Thomas scholis catholicis bis commendatus est. Etenim, de sacerdotali agens institutione, his verbis est usum: ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni addiscant (41). Eadem universalis Synodus, in Declaratione de educatione christiana, dum altioris ordinis scholas hortatur, ut earum cura, novis progredientis aetatis investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, statim enuntiat ad hoc assequendum premi oportere Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis vestigia (42). Tunc igitur primum contigit, ut Concilium Oecumenicum theologum quendam commendaret; talis autem S. Thomas est habitus. Ad Nos quod attinet, inter alia, satis sit excribere verba, quae ohm sumus elocuti: ii, quibus munus docendi demandatum est, [...] vocem Ecclesiae Doctorum reverenter auscultent, inter quos Divus Aquinas praecipuum obtinet locum; Angelici enim Doctoris tanta est ingenii vis, tam sincerus veritatis amor, ac tanta sapientia in altissimis veritatibus pervestigandis, illustrandis aptissimoque unitatis nexu colligendis, ut ipsius doctrina efficacissimum sit instrumentum non solum ad Fidei fundamenta iia tuto collocanda, sed etiam ad sanae progressionis fructus utiliter et secure percipiendos (43). 25. Nunc
quaeritur, num S. Thomas Aquinas, qui saeculis, ut exposuimus, sua impressit
vestigia, habeat quod nostrae ipsi suppeditet aetati. Multi homines, qui nunc
sunt, apertius quam umquam alias negant vel dubitant, utrum nuntium evangelicum
ipsos possit respicere; neque solum non christiani huiusmodi ponunt quaestionem.
Haec etiam mentem quorundam catholicorum tangunt, qui fidem suam cum hodierno
cultu civili et cum iis, quae ipsorum profanam scientiam potissimum efficiunt,
comparant. Saepe autem nomine hodiernae de sermone critices, huiuscemodi
dubitationes concinnatae obiciuntur; ac libenter asseritur sermonem, seu verba
fidei, suam amisisse perspicuitatem et vim significandi. Conversiones factae sunt, quod attinet ad rationalem processum cogitationis ac
modum philosophice quaestiones aggrediendi et ea, quae fidei sunt, humanis
viribus pertractandi. Systemati teologico illorum temporum in hodierno ingenii
cultu non amplius naturaliter congruunt res, una cum verbis, quibus eiusdem
systematis auctores et homines coaevi usi sunt ad eas appellandas. Inde
consequitur, ut, cum paulo ante adhuc viguerit mentis habitus Medii Aevi
proprius, theologica cogitandi ratio S. Thomae — ut cuiuslibet auctoris, qui
fuit aetate scholastica — difficilior sit et eiusmodi, ut tempus postulet et
laborem ab illis, qui in ea velint assuescere, necnon talis, in qua magis quam
antea versentur periti, bisce studiis dediti. Progredientis huius rerum
condicionis conscium, recens Concilium Oecumenicum consulto in novo quodam
prospectu posuit Ecclesiam se ipsam considerantem et in mundo praesentem, cuius
novitatem acriter percipiebat. Numquid hac de causa licet afhrmare S.
Thomam cuidam veluti hominum ordini esse ascribendum, qui, nedum fidei et
veritatis christianae propagationi prosint, huic obsint? 26. Nequaquam, quod saepius accidit, censeatur doctrinam scholasticam facile
adiri posse, quemadmodum ea fuit saeculorum cursu. Non enim sufficit eandem
doctrinam resumere una cum «materiali» veluti structura formularum, cum
problematum corpore et expositione, quia ohm eiusmodi quaestiones tractari
consueverant.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Novembris, anno
MCMLXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo. PAULUS PP. VI
(1) Allocutio hahita ad sodales Coetus praepositi operi «Index Thomisticus»: cfr. L’Osservatore Romano, dd. 20-21 maii 1974
(2) Allocutio habita in Conventu Thomistico Internationali Romae habito, septimo revoluto saeculo a morte S. Thomae: cfr. L’Osservatore Romano, dd. 22-23 aprilis 1974
(3) Pius XI, Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p.314. Cfr. J. J. BERTHIER, Sanctus Thomas Aquinas «Doctor Communis» Ecclesiae, Romae 1914, p. 177 ss.; J . KOCH, Philosophiscbe und theologische Irrtumhten vox 1270-1323: Mélanges Mandonnet, Paris 1930, t. II, p. 328, n. 2; J. RAMIREZ, De auctoritate doctrinali S. Thomae Aquinatis, Salmanticae 1952, pp. 35-107
(4) Cfr. M. CORDOVANI, San Tommaso nella parola di S. S. Pio XI: «Angelicum» VI, 1929, p.10
(5) Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p. 323
(6) Cfr. Summa Theologiae, I-IIæ, q. 21, a. 4, ad 3: Ed. Leonina, VI, p. 167
(7) Cfr. Litt. Apost. Ad Deum per rerum naturae: AAS 34, 1942, pp. 89-91
(8) Cfr. M. D. CHENU, Introduction à l’étude de Saint Thomas d’Aquin, Paris 1950, pp. 183 ss.
(9) Cfr. Summa Theologiae, I, q. 1, a. 8, ad 2: Ed. Leonina, IV, p. 22
(10) Cfr. Summa Theologiae, I-IIæ, q. 94, a. 2: Ed. Leonina, VII, pp. 169-170
(11) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 24, a. 3, ad 2: Ed. Leonina, VIII, p. 176
(12) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 1, a. 10, ad 3: Ed. Leonina, VIII, p. 24
(13) Cfr. Summa Theologiae, ib., a. 10: 1. mem.; Luc. 22, 32, ibi memoratum
(14) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 1, a. 10: Ed. Leonina, VIII, pp. 23-24.
(15) Cfr. Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XIV: fontes vitae S. Thomae Aquinatis, ed. D. Prümmer O.P. fasc. II, Saint-Maximin (Var), 1924, p. 81
(16) Summa Theologiae, I-IIæ, q. 109, a. 1, ad 1: Ed. Leonina, VII, p. 290
(17) Expositio super librum Boethii de Trinitate, q. 2, a. 3, ad 8: ree. B. Decker, Leiden 1955, p. 97. Cfr. Summa Theologiae, I, q. 1, a. 8, ad 2: Argumentum ab auctoritate fidei est firmissimum, sed ab auctoritate humana est debilissimum (Ed. Leonina, IV, p. 22). Alius locus ex quo patet agendi modus S. Thomae in philosophia, scilicet non servilis nequc mere historicisticus vel ecclecticus, sed recte criticus: «Studium philosophiae non est ad hoc quod sciatur quid homines senserint, sed qualiter se habeat veritas rerum»: In librum Aristotelis de coelo et mundo commentarium, I, lect. XXII: Ed. Parmensis, t. XIX, 1865, p. 58. Cfr. Tractatus de spiritualibus creaturis, a. 10, ad 8: ed. L. W. Keeler, Romae 1938, pp. 131-133
(18) Cfr. E. GILSON, L’esprit de la philosophie médiévale, Giford Lectures, Paris 1932, 1, p. 42; Le Thomisme Introduction à la philosophie de Saint Thomas d’Aquin, Paris 1965, 6ª ed. passim. Cfr. etiam E. VAN STEENBERGHEN, Le mouvement doctrinal du XIe au XIVe siècle: FLICHE-MARTIN, Histoire de l’Eglise, vol. XIII, p. 270
(19) Cfr. In XII Libros Metaphys. Aristotelis Expositio, II, lect. 1: Ed. Taur. 1950, n. 287, p. 82
(21) Cfr. Summa contra Gentiles, L. III, c. 48: Ed. Leonina, XIV, pp. 131-132
(22) Cfr. In Symbolum Apostolorum Expositio, a. 1: Ed. Parmensis, t. XVI, 1865, p. 35: «Nullus philosophorum ante adventum Christi cum toto conatu suo potuit tantum scire de Deo et de necessariis ad vitam aeternam, quantum post adventum Christi scit vetula per fidem»
(23) Cfr. Summa Theologiae, II-IIæ, q. 8, a. 7: Ed. Leonina, VIII, p. 72; Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE Tocco, capp. XXVIII, XxX, XXXIV: Fontes vitae S. Thomae Aquinatis, ed. mem., pp. 102-103, 104.105, 108
(24) Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XXXI: Ed. mem., pp. 105-106; cfr. J. PIEPER, Einführung zu Thomas von Aquin, Mænchen 1958, p. 172 ss.
(25) Summa Theologiae, II-IIæ, q. 8, a. 7: Ed. Leonina, VIII, p. 72
(26) Cfr. J. PIEPER, op. mem. p. 69 ss.
(27) Cfr. LEO XIII, Epist. Encycl. Aeterni Patris: Leonis XIII Pont. Max. Acta, I. Romae 1881, pp. 255-284
(28) C.I.C. can. 1366, 2; cfr. can. 589, 1
(29) Cfr. Quaestiones Disputatae. De Veritate, q. 1, a. 1: Ed. Leonina, XXII, vol. I, fast. 2, p. 5
(30) Cfr. Discorsi di Pio XI, Torino 1960, vol. I, pp. 668-669
(31) Epist. Encycl. Aeterni Patris: Leonis XIII Pontificiis Maximi Acta, I, Romae 1881, p. 274
(32) In festo S. Thomae Aquinatis, II Noct. IV Resp.; cfr. J. PIEPER, Op. mem. p, 116
(33) Litt. Encycl. Studiorum Ducem: AAS 15, 1923, p. 324. Adnotanda sunt quae S. Thomas scripsit de mutuis rationibus inter Doctores Ecclesiae (et theologos) et Magisterium: «Ipsa doctrina Catholicorum Doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet: unde magis standum est auctoritati Ecclesiae quam auctoritati vel Augustini vel Hieronymi vel cuiuscumque Doctoris»: Summa Theologiae, II-IIæ, q. 10, a. 12: Ed. Leonina, VIII, p. 94
(34) PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis: AAS 42, 1950, p. 573
(35) Cfr. LEO XIII, Epist. Encycl. Aeterni Patris: l mem., ibid.
(36) Cfr. PIUS XII, Sermo habitus ad alumnos seminariorum, collegiorum et institutorum utriusque cleri, 24 m. iun. a. 1939: AAS 31, 1939, p. 247
(37) BENEDICTUS XV, Epist. Encycl. Fausto appetente die: AAS 13, 1921, p. 332
(38) Cfr. PIUS XII, Allocutio habita quarto expleto saeculo a Pont. Universitate Gregoriana condita, 17 m. oct. 1953: AAS 45, 1953, pp. 685-686
(39) PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis: AAS 42, 1950, p. 573
(41) Optatam totius, 16: AAS 58, 1966, p. 723
(42) Cfr. Gravissimum Educationis, 10: AAS 58, 1966, p. 737
(43) Allocutio habita ad Pont. Universitatis Gregorianae moderatores, doctores discipulosque, 12 martii a. 1964: AAS 56, 1964, p. 365
(44) CHARLES Card. JOURNET, Actualité de saint Thomas, Praef., Paris-Bruxelles 1973
(45) Vita S. Thomae Aquinatis auctore GUILLELMO DE TOCCO, cap. XIV: Ed. mem., p. 81
(46) Ibid. cap. LVIII: Ed. mem., p. 132
(47) Cfr. Discorsi di Pio XI, Torino 1960, vol. I, p. 783
(48) Litt. Apost. Cum hoc sit,
De Sancta Thoma Aquinate Patrono caelesti studiorum optimorum cooptando:
Leonis XIII Pont. Max. Acta, II, Romae 1882, pp. 108-113 |
|