The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IN HOC COGNOVIMUS*

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ROSAE MOLAS
ET VALLVÉ BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « In hoc cognovimus caritatem Dei quoniam ille animam suam pro nobis posuit ; et nos debemus pro fratribus animas ponere » (1 Io. 3, 16). Qua divina voce incitata Maria Rosa Molas Vallvé, sciens « caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae » afferre (Apóstol. Actuositatem, n. 31 c), omnibus omnia facta est, ut omnes Christo lucrifaceret (cf. 1 Cor. 9, 22). Quae, cum tempore quo vixit esset « omne caput languidum, omne cor maerens » (Is. 1, 5 ) , et egeni et pauperes quaererent aquas et non essent (cf. Is. 41, 17), amore Christi et proximorum rapta, « fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu » (Is. 25, 4) facta est. In proximos operosa, dilectio formam iucundae consolationis praesertim ab eius moribus accepit; quae praeterea Spiritus Sancti oboediens impulsui, eo semper spectavit, ut consolaretur omnes lugentes, et daret eis coronam pro ciñere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris (cf. Is. 61, 3). « Paupercula, paupertate convulsa, absque ulla consolatione » (Is. 54, 11) — nam, ad hos ascensus virtutis Deus eam elegerat et evexerat — in eo in quo passa est et ipsaet tentata, potens fuit — scilicet Christi potentia non sua — ut eis qui tentabantur auxiliaretur (cf. Hebr. 2,17-18). Maria Rosa Molas Vallvé, ut praecipuos eius vitae casus referamus, nata est Reus, quae est urbs Tarraconensis provinciae in Hispania, die quarto et vicesimo mensis Martii, a. MDCCCXV, media nocte inter feriam V in Cena Domini et VI in Parasceve, e religiosa piaque familia opificum. Eodem die, sacro Baptismi lavacro abluta est, et nomina ei sunt indita : Rosa, Francisca, Maria Dolorosa. Chrismate sacro est a. MDCCCXIX roborata, et MDCCCXXV primum caelesti Angelorum pane refecta. Puella sedecim annorum, petivit a patre ut sibi liceret valetudinarium urbis adire ut egenis et infirmis opitularetur ; at generoso optatui pater vehementer obstitit ; qua re illa die sexto Ianuarii, anno 1841, clam relicta domo, se adiunxit mulieribus Consociationis quae in nosocomio urbis Reus degentibus deserviebant. Maria Rosa est a. MDCCCXLIX cum quattuor Sodalibus Dertosam vocata ut assiduas ageret curas domus Misericordiae quae illic constituta erat, quaeque hospitio ferme trecentos senes, adulescentes, pueros laetantes in nimia miseria et derelictione versantes exceptos habebat. Novo labori toto animo dedita, in opus tanto studio incubuit, ut päucarum hebdomadum spatio felix ibi mutatio rerum fieret, et novis administrandi rationibus inductis, angustiae et inopiae aspera mala sanarentur. Eodem anno ibidem ludum elementarium gratuitum aperuit ut pauperculos pueros suburbii litterarum elementis erudiret. Paulo post Dertosae municipium ei munus dedit ut valetudinario S. Crucis praeesset atque Simul expostulavit ut cum suis Sodalibus publicae scholae puellis destinatae consuleret. Cum autem Sorores domus caritatis quae Reus erat, e quaque Sorores, quae Dertosae essent, penderent, praeeunte Antistita auctoritatem Episcopi et Ecclesiae detrectavissent, atque idcirco extra ordinationem iuridicam ipsae se posuissent, venerabilis Dei famula non modo in earum sententiam non inclinavit, verum et exhortata est vehementissime ut legitimae potestati parèrent, nequiquam. Ad ipsam quod attinet, et nullo negotio se auctoritati Episcopi subegit et cum duodecim Sodalibus oboedientiae documentum sua manu signavit. Itaque ab arida arbore nova Sororum familia nata est. Cui anno sequenti, MDCCCCVIII,  nomen ab ea suggestum datum est in spei optimae auspicium: « Congregatio Sororum Dominae Nostrae a Consolatione ». Prospero auctu florentis Congregationis moderatrix pro rei dignitate strenue advigilavit ut iura pauperum servarentur, ut administratores domus operariis mercedem sine fraude attribuèrent. Qui autem sacramentales confessiones eius audivit atque primus fuit eius biographus, ait : « In omni aerumna et labore ipsa aeneum simulque serenum et quasi puellae animum praeferebat, et in se transferebat dolentium Fratrum infirmitates; martyr fuit caritatis, a Deo delecta administra misericordiae et consolationis ». Maria Rosa numquam spiritum suum ab oratione relaxabat. Sine intermissione orans et laborans conspectum vultus Dei quaerebat ac supernae voluntatis constanti studio placita perficere satagebat. Verum enimvero dum omnes qui obvii essent Iesu Christo lucrifaceret, vitae contemplativae intenta saepius pluribus horis noctis, quin etiam interdum tota nocte, caelestibus mysteriis perscrutandis et gustandis vacabat. « Qui usu cognitum habet, aiebat, quam suavis sit Deus, nequit nisi aegre in terrestri itinere a praedulci eius praesentia recedere ». Ceterum, hae sententiae quae in ore eius crebro insonabant, sublimem animi habitum demonstrant : « Cuncta pro gloria Dei, pro fratrum profectu, pro nobis nihil; in caritate vivere, tamquam holocaustum caritatis mori ». Venerabilis Dei serva pie decessit die undecima mensis Iunii, a. MDCCCLXXVI, in festo SS. Trinitatis; quo tempore Sorores Dominae Nostrae a Consolatione iam septem nosocomiis moderabantur, duabus beneficentiae aedibus, novem scholis atque duobus collegiis cum internis alumnis. Cum autem Mariae Rosae fama sanctitatis longe lateque manavisset, Dertosae, anno MCMXXXIV, processus ordinarius de heroicis virtutibus, fama sanctitatis et scriptis initium cepit. Anno vero MCMLI, Pius XII decrevit introductionem Causae ad beatificationem. Ab anno praeterea MCMLII ad a. MCMLIV Dertosae habitus est processus Apostolicus de virtutibus et miraculis Servae Dei intercessioni attributis.Tandem, die quarto mensis Octobris a. MCMLXXIV, Ipsimet Nos confirmavimus esse heroicas virtutes théologales, cardinales, et his adnexas, quas Serva Dei coluit. Nimirum S. Congr. pro Causis Sanctorum Cardinalium suffragia tulit circa duo mira a Postulatione Causae proposita die sexto et vicesimo mensis Octobris a. MCMLXXVI. Quapropter die vicesimo mensis Ianuarii, hoc anno, sollemni decreto ediximus constare de duobus miraculis, Venerabili Serva Dei Maria Rosa Molas Vallvé intercedente a Deo patratis, ac quidem de primo : hoc est de instantánea perfectaque sanatione puellae Elvirae Ruiz Llopis a peritonitide suspectae indolis tubercularis formae ascitiae; et de altero : id est de sanatione Sororis Mariae López Rivera a pyodermite ulcerosa cum lymphangite et lymphoadenite consequenti ex adustionibus II et III gradus. Sollemnis autem Beatificatio hoc ipso die, ut provisum, acta est, quo, celeberrimo Patrum Cardinalium, Episcoporum, cleri atque populi conventu, maxime vero de Congregatione Dominae Nostrae a Consolatione, inter Missam haec verba pronuntiavimus : « Nos, vota Fratris Nostri Richardi Caries Gordo, Episcopi Dertosensis, nec non plurium aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Rosa Molas et Vallvé, Fundatrix Congregationis Sororum Dominae Nostrae a Consolatione, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque memoria die ipsius natali decimo primo mensis Iunii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen». Maria Rosa Molas Vallvé, ut his finem imponamus, mulier fortis et sapiens, evangelicae venustatis decora margarita, homini huius temporis qui, « proprii animi intimiora altius penetrare satagens, saepe de se ipso magis incertus apparet » (G. S. n. 4), consolationes spirituales per fidem, spem et caritatem in Ecclesia tantum catholica dari posse palam docet, cum « gloria ... et honor et pax omni operanti bonum » (Rom. 2, 10) non aliter et alibi tribuantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die VIII mensis Maii, anno MDCCCCLXXVII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 5, pp. 281-284

 

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 

top