The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PROVIDO CONSILIO*

COLLEGIUM S. PETRI APOSTOLI, IN URBE, PONTIFICIUM EDICITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Provido consilio et impulsu Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo die xvni mensis Ianuarii anno MCMXLVII vi Decreti Sacrae Congregationis de Propaganda Fide conditum est et canonice erectum in Urbe Collegium ab eodem Principe Apostolorum nuncupatum, cuius esset sacerdotes dioecesanos excipere e territoriis eidem Sacrae Congregationi subiectis, qui Romae ecclesiastica studia exercerent et ad munera in suis regionibus postmodum implenda se apte componerent. Cupiens vero hanc domum cleri in spem Ecclesiae instituendi magis ornare et augere atque etiam cum Apostolica Sede arctius coniungere, Venerabilis Frater Noster Agnellus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Rossi, Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, ut plenius nunc appellatur, Praefectus, preces Nobis adhibuit, ut iisdem aedibus nomen Pontificii Collegii benigne tribueremus. Nos vero, fore confisi, ut ibi uberrima semper pietatis doctrinaeque subsidia alumnis praebeantur, votis huiusmodi libentissime obsecundandum esse censuimus. Quapropter hisce Litteris Nostraque auctoritate Collegium Sancti Petri Apostoli, quod est in hac alma Urbe, Pontificium edicimus omnibusque iuribus et honoribus, quae huiusmodi titulo respondent, afficimus. Haec statuimus, decernentes hasce Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Decembris, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 2, pp. 83-84

 

Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 

top