The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTO CHRISTIFIDELES*

TEMPLUM B. M. VIRGINI SACRUM POPULARI SUB TITULO « NUESTRA SEÑORA DE LA CARIDAD - EL COBRE » INTRA FINES ARCHIDIOECESIS SANCTI IACOBI IN CUBA ATTOLLITUR AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quanto Christifideles ipsi maiore adsiduitate ac pietate tum fidei Catholicae mysteria tum divini cultus loca frequentant, tanto quidem libentius vicissim ac studiosius Ecclesia Mater illos curat solidis omnino consiliis sustentare clarisque signis corroborare in eadem probabili religionis cotidianae exercitatione. Inde nimirum diuturnus Apostolicae Sedis fert usus ut sacrae aedes per orbem terrarum iam egregia artis forma sive potius continua fidelium observantia laudatae praeterea ostententur honorificis ipsis insignibus atque exornen tur congruis liturgicae dignitatis titulis. Cum igitur templum in finibus archidioecesis Sancti Iacobi in Cuba vulgo notum ut « Nuestra Señora de la Caridad - El Cobre » plus trecentos annos singulari pietatis fervore celebratum esset ab universo populo Cubano propter effigiem Virginis Mariae isto cum nomine inibi expositam multitudinum venerationi cumque salus ipsa nationis illius ac prosperitas recentius commendata esset eidem Christi Matri velut caelesti progressuum fautrici, idcirco visus est Venerabilis Prater Petrus Meurice Estiu rem nuper et consentaneam et frugiferam prorsus facerem cum flagitaret ut aedes illa sollemniter ad statum decoremque attolleretur Basilicae Minoris. Nos proinde, perscrutati convenientiam planam talis honoris et contemplati iam beneficia spiritalia inde totum in gregem defluxura abunde, secundum iudicium Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino ac de potestatis apostolicae Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus ut templum quod memoravimus Deo dicatum in honorem Beatae Virginis Mariae « Nuestra Señora de la Caridad - El Cobre » vulgo nuncupatae ad titulum et dignitatem Basilicae Minoris evehatur, cunctis simul concessis iuribus ac privilegiis quae aedibus hoc nomine auctis rite conveniunt. Volumus insuper ut ea singula accurate serventur quae ad Decretum « De titulon Basilicae Minoris » die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum teneri oportet. Contrariis quibuslibet haudquaquam obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die XXII mensis Decembris anno MCMLXXVII Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 1, p. 11

 

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 

top