The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PLUS NONGENTOS*

SACRARIUM BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE MATRIS DEI CORONATAE IN DIOECESIS FODIANAE FINIBUS AD BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR GRADUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Plus nongentos iam annos pietate spectata religioneque testata venerantur fidelium multitudines Beatissimam Virginem Mariam sub titulo Matris Dei Coronatae apud percelebre dioecesis Fodianae sacellum eodem nimirum nomine appellatum. Idem profecto cultus ille perennis cum ob suam ipsius originem et antiquitatem consociavit Ecclesiam catholicam orientis occidentisque solis quasi adspectabili quodam vinculo mariano tum meta semper exstitit piarum undique accedentium peregrinationum ac fons simul multiplicium beneficiorum spiritalium quoquoversus largiter inde manantium. Consilium igitur huic rerum veritati prorsus consentaneum nuper cepit Venerabilis Frater Iosephus Lenotti, Episcopus nempe Fodianus, qui, cum saepissime declaratam sui cleri et gregis optationem immo postulationem ultro comprobavisset, rite ab hac Sede Apostolica petivit ut nova istius sacrarii aedes ab ipso haud ita pridem consecrata insuper illustraretur praestabili Basilicae Minoris honore. Nos itaque, examinata loci historia ponderata rei dignitate explorata maiore exin animarum utilitate, perlibentes obsequimur sic motis ab eo precibus ac de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine decernimus statuimusque harum Litterarum auctoritate ut templum quod memoravimus Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis Matris Dei Coronatae intra dioecesis Fodianae fines legitime evehatur ad titulum et dignitatem Basilicae Minoris omniaque simul tribuantur iura ac privilegia quae aedibus illo nomine auctis conveniunt. Praecipimus tamen ut singula accurate ea serventur quae secundum Decretum De titulo Basilicae Minoris die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum servari oportet. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI Martii mensis, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 5, pp. 284-285

 

Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top