The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HOMO QUISQUE*

VENERABILI DEI FAMULAE MARIAE CATHARINAE KASPER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Homo quisque, quantumvis fortis et prudens, non tamen est sedes ac veluti centrum universi orbis terrarum in quo vivit : est autem spiranti vento similis (cfr. Ps. 144, 4), vel etiam succrescenti herbae camporum parilis, eodem die arescenti, in quo exstitit (cfr. Iob, 14, 2). Contra, Deus, tamquam astrum, nitet in perpetuum sine occasu. Hoc autem nihil esse, et nihilo minus oportere se omnibus viribus in Dei gloriam procurandam contendere, tam certum ac sollemne fuit Mariae Catharinae Kasper, ut, quae tanta humilitate floresceret, vel titulum Conditricis abnueret, quippe, aiebat, unus Deus verus esset suae Congregationis conditor. Nimirum, per omnem vitae suae cursum, Maria Catharina, praeterquam quod modestia, divina etiam quadam luce resplenduit; nam Deus qui elegerat pauperculam vilicam, ad quod destinaverat, eam semper fere manu duxit. Ad eius vitam quod attinet, nata est die xxvi mensis Mai, anno MDCCCXX, in pago Dernbach, in Germaniae finibus, e familia tenui quidem, sed fide divite. Paucos post dies baptizata est; Christum autem in Eucharistia Jatentem nonnisi, ut mos ferebat, quattuordecim annos nata recepit. Saepe praeterea interiore voce impelli videbatur.

Interim amabilis puella agrorum labores inibat, sacra Biblia aliosque pietatis libros legebat, pueros in proximum sanctuarium loci Heilborn ducebat, egenos aegrotosque visitabat. Cum autem anno MDCCCXLII pater eius mortem obiit, condicio eius familiae iniquior facta est; quae sane causa fuit, cur laboribus operam daret, sive ad se matremque suam alendam, sive ad adiuvandos pauperes. Ceterum, oppidi Montabaur parocho magistro pietatis usa, tam in doctrina sacra profecit, quam in exercitio virtutis.Nonnullis vero mulieribus ad eam profitentibus, domus eius facta est pauperum domicilium, aegrotorum sedes, senumque tectum hospitale; atque ab ea, anno MDCCCXLVI, Sodalitas Caritatis manavit, quae profecto eo tendebat, ut per adhibitam corporibus curam immortales egenorum animi redimerentur. Varia autem huius Sodalitatis membra, religiosa, quidem vota nuncupabant, sed intra domesticos parietes degebant. Ceterum laboranti Catharinae cum sociis Episcopus Limburgensis pater, ductor, Congregationisque patronus fuit, qui scilicet, anno MDCCCLI, die XV Augusti, post rem tamen diu cogitatam et pia Catharinae ceterarumque vota suscepit, et novum operis aedificium lustravit, quod « Parvam Domum Nazarethanam » cognominarunt. Ea occasione data, Catharina nomen etiam Mariae sibi imposuit. Index autem ipse quo eas appellari placuit, id est Pauperes Iesu Christi Ancillas palam ostendit quae essent religiosa novae Societatis consilia: quae quidem in hoc collocabatur, ut sacrae virgines, Mariae humilitatem, mansuetudinem, paupertatem imitantes, Christo Ipsi in pauperibus servirent.

Quod autem Sorores domos aegrotorum ac derelictorum petebant eosque curabant, omnino mirum, ut pro eo tempore; atque brevi fecit, ut, spirante Dei gratia, condita Societas fines longe lateque proferret: in ipsam Germaniam, in Foederatas Civitates Americae Septemtrionalis, in Bohemiam, in Britanniam, alio. Res autem eo facilius cessit, quod etiam puerorum erudiendorum cura, ludis apertis, suscepta est. Atque ita valium, qualecumque demum erat, audacioribus « laicismi » propositis et consiliis oppositum est. Postea vero, ludis atque orphanotrophiis ob iniquas leges de humano cultu augendo (Germanica lingua dicunt Kulturkampf) interclusis, multae sorores exsulare coguntur: quibus Catharina miro modo affuit mater altera. Quin necessitatibus medens, religiosas domus atque ipsas Sorores excipiendis, curandis, reficiendis militibus, qui e bello Borussorum cum Gallis vulnerati redirent. Ita Sodalitas tum de Ecclesia, tum de civili Societate bene merita est. Tot autem tantorumque inceptorum prima causa profecto Deus est; sed post illum, meritum omne est Catharinae adiudicandum, utpote quae longos per annos magistra suarum fuerit noviciarum; et etiam tum, cum ob magna, quae circumstarent negotia, officio illo fungi non potuit, venerabilis Dei serva id semper sanctum habuit, ut filiae suae Angelorum more et ministrae caritatis cum aegrotis essent, et magistrae virtutis in docendis pueris; item ne ab humilitate atque paupertate discederent.

Nemo non mirabitur Catharinam, nulla vel fere nulla eruditione atque doctrina, potuisse litteras scribere atque scholas habere tam ubere sapientia referías ac tanta explicatione perspicuas. Bona Dei famula postridie Cal. Febr. anno MDCCCXCVIII, ad Deum excessit, sereno animi caelo, Sororibus ad duo milia relictis. Eius autem sanctitatis fama, valde praeclara, magis magisque obtinuit postquam rumor manavit de prodigiis multis, a Deo eius intercessione patratis. Attamen anno tantum MDCCCCXXVI Episcopus Limburgensis, superata repugnantia Sororum, iussit eius colligi scripta. Est ergo processus informativus, ut dicunt, annis MDCCCCXXVIII-MDCCCCXXXV instructus; apostolicus vero, annis MCMXLVIII- MCMLI. Quo autem eximia Catharinae virtus praestabilis insignisque lucerei, visum est rem ulterius indagare. Ac tandem die iv mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXIV, Nos ipsi venerabilem Dei famulam virtutes heroum modo coluisse declaravimus. Inde sunt mirae sanationes, eius intercessione a Deo obtentae, diligenter ac quasi trutina examinatae. Quarum illam a Nobis divinitus factam esse XXI mensis Ianuarii, superiore anno, iudicatum est, qua M. Herluka, virgo Deo sacra, anno MCMLXV, pristinam valetudinem recuperavit, a meningite tuberculari sanata.

Quoniamque de fama miraculorum luculentius constabat, placuit hoc unum divinum signum satis esse ad famulae Dei Beatificationem, et hanc diem ad sollemnem caeremoniam statuimus. Qua re, hodie Romae, in beati Petri templo, quo cum ingenti fidelium multitudine bene multae Pauperes Iesu Christi Ancillae convenerant, maxime e Germania e ceterisque nationibus, ubivis Catharinae nomen et virtus innótuisset, inter Sacrum formulam Beatificationis protulimus, quae est: « Nos, vota Fratris Nostri Wilhelmi Kempf, Episcopi Limburgensis, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis Consulto pro Causis Sanctorum, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Serva Dei Maria Catharina Kasper Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali secunda mensis Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Sermone inde habito de egregiis Catharinae virtutibus et opere, id praesertim in bono lumine collocare contendimus, optimam hanc mulierem, quamvis pauperrimam nullisque nixam opibus, quibus solent homines confidere, item litterarum expertem, hanc, dicimus, opus exegisse aere perennius, promovendae religioni atque societatis civilis cultui aptissimum. Ceterum, totam eius vitam paupertate, amore erga egenos, simplicitate atque humilitate distinctam, fuisse semper commodis atque utilitatibus proximi deditam, quasi ad id nata esset. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, ab Anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

  IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 11, pp. 784-786

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top